# Opera omnia 760

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 760. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/760
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/760

Iosue librum iustorum, & uniuersitatem librorum Kiriath sepharim, quam Athniel duce Caleb expugnauit. Asuerus libros memorabilium. Ionathas in Machabaeis libros sanctos de Spartiatis. Paralipomena commemorant libros lamentationum. Libros, Samuel uidentis, & Nathan prophetae, & Gad uidentis, & Semeiae prophetae, & Haddo uidentis, & Ahiae Silonitis, & libros lehu filij Hannani, qui omnes nusquam sunt. Querimur & Bibliothecam Darij, ut est in Ezra, fuit ea in Ecbatanis preciosa. Pari exemplo innumeri nostro seculo authores periere, tametsi non dubitamus superesse plurima, quae ipsi necdum uidimus, nec istam de me gloriam cum Mirandulo iactare possum, quod quae ille quondam Ezra, de Cabalisticis secretis septuaginta conscribere uolumina iussit, ea mihi summa impensa conquisierim, cui netantidem prope auri & argenti sit, quo eos libros, si superarent, ac offerrentur licitari queam. Vtimur autem non adeo librosi attamen pro nostra uirili Abrahae libro patris nostri, cui est –de creatione, quem non parum literati quidam assiinscriptio gnant Magistro Akiba profecto nobilibus scholijs ornatum, ut qui alioquin existat reconditus & obscurus. Et libro vniin desplendore, quem composuit Simeon filius lohai cum in quodam uasto & tenebricoso specum quatuor & uiginti annos delituit. Et libro vnar de Candore, qui à uestris Lucidarius dicitur. Sunt & quos edidit in Cabala ille Abraham Alaphia, & insignes commentarij Ramban, nam ita collectiue nominatur Rabi Moyses filius Nehmani super Arcana legis, quem appellatis Gerundensem, & Commentarij omnium doctissimi receptoris Rabi Mnahem Racanat super Arcana Ramban. Et liber Perplexorum Rambam, in fine per Mem, id est, Rabi Moysi filij Maimoni, quem uocant Moysen Aegyptium. Et liber γ*x νυ id est, portae iusticiae, quem conscripsit Rabi losepb filius Carnitolis. Et liber nο5 γγυ id est, porta lucis Magistri loseph, ut ferunt, Castiliensis in Hispania. Et liber T nn id est, de credulitatibus, cuius author fuit in Asia Rabi Saadia. Et liber nvrn 710 de mysterio legis, quem sapiens ille Abraham Aben Ezra con fecit. Et liber Rabi Hamai filij Hanina, qui dicitur eloquentissimorum caput in Cabala, & eiusdem authoris liber rvn id est, speculationis. Alius denique liber τηκρυηv id est, commentarium sanctitatis, quem scri psit Pabi Azariel. Et liber nnu id est, de nominibus. Et lib. explanatio num alphabeti, cuius est inscriptio NDND yn WγD 71O ex Rabi Akiba. Et liber Rabi Ama ovin v de reconditis Psalmi 19. Et liber 7νιι id est, singularis de unione seu collectione, cuius meminit Rabi Abraham braham Aben Ezra de mysterio legis capite primo.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
