Latin
768
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 768
Unproofread scanNot analysed yet
Hic est ille ab Isaia in spiritu prophetico uere uisus eo loci, homo dolorum &infirmitatis expertus, uultu abscondito, nullius honestae reputationis uir, diuina percussione tactus, despectus &uitatus, tonsus ut agnus, occisus ut ouis, à terra uiuentium abscisus, &cum sceleratis reputatus, &iuter filios hominum inglorius. At uero quid inter filios Deit plane multum exaltatus &eleuatus &sublimis ualde. Nam generationem eius quis enarrabit, &Domini Dei uoluntas per manum eius dirigitur, &dominus aboleuit in eo iniquitatem omnium nostrorum, quia de scelere populi percussiteum. Ipse enim uulneratus est propter crimina nostra, &attritus est propter iniquitates nostras, qui certe iniquitatem non fecit unquam, &non fuit dolus in ore eius, sed dominus uoluit contusionem eiusdem uulnerati. Quapropter cum sit ipse iustus Dei seruus, multos iustificabit per agnitionem sui, &iniquitatem illorum ipse portabit, &peccata multorum tollit, &pro peccatoribus intercedet. De uero Messiha haec omnia uidit Isaias, &profecto non est mentitus. Ista firmiter est illa congregatio Israël, iuxta Cabalistarum opinionem, &illud salutare Dei nostri tam saepe promissum, ut iustificemur n722 id est, in cognitione eius, non ut saluemur in tumultu, nec in fuga, sed sub uno rege, ac in uno fidei consistentes exercitu, liberemur in morte atque cognitione Messihae, qua finitur peccatum, &remouetur obstaculum clarae uisionis Dei, hoc est, humani generis originalis ac contagiosus reatus. De quo sic in lib. Cabalae, de fide &expiatione legitur. 74 D γλ0χ onοmm γυn ananan κήzν no κότῦν θχκατι τυ τιγντο nbis no N N Ro D bo NNW N N 22)