# Opera omnia 771

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, PNV NI DUNINN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/771
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/771

Omnium igitur hominum salus de sola Dei misericordia expectanda est, quod palam ex pressit Habacuk Deum sic alloquens, Cum iratus fueris misericordię recordaberis. Vbi Dauid Camhi quam nostri appellant Kimhi, sicut alij pronunciant Rabi, & Alemania di cit Ribi per facilem uocis a in i conuersionem, ut & de Graecis ac Latinis extat par iudicium, illi enim grammatiki & logiki, nos grammatica & logica: illi mitir, nos mater, ita Samson Simson, & Camhi Kimhi, & alia plura. Ille inquam Dauid Iudaeus Hispaniensis per nomen om, id est, mi sericordiae illic positum secundum arithmeticam proportionem Cabalistice, hoc est, symbolice intelligendum esse docet Abraham, quasi Habacuk sic diceret: ODeus, cum tu ira peccati nostri tangeris, memento seminis Abrahę, cui promisisti, quod in eo benedicentur uniuersae cognationes terrae. Et rursum: O Deus, tu illum affatus es, benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Vt autem indicaret Habacuk ipse, quod nam futurum esset illud semen, subiunxit: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Messiha tuo, ubi idem Dauid Kimhi sic scribit v7 α n Nn, id est, hic est Messiha filius Dauid. Aio igitur cum sapientibus Cabalistis omnium nostri ueram salutem in Messiha pendere, quotquot attingimus illum. Quo fit, ut ab omnibus nos rebus creatis quoad possumus absoluentes per omnes gra dus ascendere, ac migrare in eum conemur, ut ipsum si minus consequamur, at uel assequamur certe, pro singulorum quorumque uirili. Nam hic est noster ipse, in cuius aduentum omnis lex à nobis etiam intellectualiter refer tur, & non Moysi tantum scriptura, sed & prophetarum & quicquid in Hagiographis continetur. Totum nanque in contextum quod Essrim Varba, id est, uiginti quatuor nos dicimus, & uos Biblia nominatis, totum inquam non, id est, legis appellatione nuncupamus Vt in Danielis cap. 9. Ambulando in lege Domini Dei nostri, quam tradidit coram nobis per manum seruorum suorum prophetarum. Hanc solam scripturam decreuimus tam stabilem & adeò esse firmam, ur super eam cogitatus omnes nostros tuto fundare queamus, & sublimes speculantium hominum contemplationes haud perplexim locare, tum, quia summa Dei uoce promulgata sit, tum quia tantis energiae uiribus in hominum contemplantissimorum mentibus solet operari, ut per eam de quibuscunque libet mistis ad simplicia, de simplicibus ad simplicissima, de cau satis ad causas, & à mundo denique inferiori ad superiorem, à superiore ad Messiham, qui mentis nostrae obiectum supremum, & in ultimo gradu conceptibile sit tanquam ad regem seculorum ascendere ualeamus, per quem plane tan dem in Deum transeamus incomprehensibilem, tum etiam quoniam per has Sa cras literas, quasi per scalam lacob, cacumine tangentem coelos, cui Deus ipse innitatur nostri ascendunt angeli, & descendunt, uectores hinc precum inde donorum, qui ultro citroque portant hinc petitiones, inde suppetias, ut ex uestris quidam ait.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
