# Opera omnia 775

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, PNV NI DUNINN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/775
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/775

Cumque frequenter hac uia per ineffabile gaudium & alacritatem spiritus ipsa mens Cabalistae intra profundae taciturnitatis secretum humilia deserens atque terrena, ad supercoelestia & inuisibilia transfertur, omnem transcendentia humanum sensum, tunc & si adhuc mor tali in cute hospitatus, tamen socius fit angelorum, perinde atque domiilij supercoelestis quidam inquilinus, cuius tam crebra conuersatio in colis esse, cognoscatur, & tum quandoque cum illis tanquam uiarum suarum comitibus ad altiora spaciatur, animamque Messihę uisitat: quandoque autem ad inferiores, tam coelestes quam cęteras naturę uirtutes angelico ductu, nec tamen sinę propria quoque ratione descendit, & earum dignitates operationesque intelligere, ac singulari honore uenerari studet. Vnde oritur intima Cabalistae cum angelis amicitia, per quam aliquando nomina diuinarite cognoscens, res admirandas conficit, quae uulgus miracula nominat, ut Rabi Meir per nomen diuinum, uel ab Ethnico prolatum, ipsam uxeris suae sororem à corruptione diuersorij lupanaris praeseruauit, quàm ui prostitutam nullus ganeorum uerbo dicto etiam quantumuis robustus uiolare ac stuprare ualuerat. Haec in Portae lucis exordio, & alia id genus plurima cum suis authoribus recitantur. Tamque facilis eiuscemodi erat patrum memoria Cabalistis miraculorum operatio, ut hi ab inuidis & prophanis sae pius ignominiose uersu Magici cognominarentur, quasi non illa opera perfecisset Michael, sed multo maxime Samael, uidelicet per incantationes Aegyptiacas, & arcana quaedam, tametsi uirga Cabalistarum semper deuorat uirgas praestygiatorum, & salubris agit quodcunque diuinum quam ulium daemoniacum. Semper enim ad hominum salutem tendit Ca balae artificium, contra uero semper ad perditionem uergit magicae uanitatis ueneficium, hoc per nomina tenebrarum & cacodaemonum, illud per nomina lucis & beatotum angelorum, de quibus nisi more nostro Sabbathi feriatus dies iam uesperi hac ipsa hora ingrueret, quoniam huc attinet, tanquam huius artis fructus, quem adeo desideratis, ego sane tum quicquid sentirem magis ample tractarem. At parum abest quin nox ruat optimi uiri, secedendumque nobis est, non modo ne praecepti negligens mulcta uapulem, uerum ne etiam professioni Cabalicae defiam, si hoc Sabbatho ultra Sabbathai, qui est Saturnus suprema arcana & recondita labore operoso effodiam, ac non potius silentio remorer, & ocio perfruar tantisper, dum sequens dies praetereat. Caetera hic perendie uel quotoquoque loco, utut elegeritis de arte Cabalistica explanabimus. Tum Philolaus: Es inquit, difficillimas dicendi partes sortitus nostri causa; qui post meridiem adortis nobis tot res tam admirandas & tanto nuTT 4 mero III. mero perpetua oratione protulisti, quanquam nulla plane moueri uisus molestia. Et illetum: Amor, inquit, erga uos meus ut spero mutuus, omnem molestiam abstulit. Quod nisi adessent feriae, non putarem mea interesse uos tales ac tantos discendi gratia huc profectos, ita Cabalae doctrina ieiu nos & inexpletos dimitterere, sed parendum est legi.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
