# Opera omnia 776

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, PNV NI DUNINN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/776
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/776

Ad haec Marranus: Ego uero Simon recte fateor, nunquam me à cuiusquam conspectu magis doctum abijsse, mihique uel si malis ambobus, ut pro hoc quoque recipiam abs te quidem cumulate quantum id temporis pati creditum est sat esse fa ctum. Mox Philolaus, Tu solius inquit tui causam Marrane agas uelim, ego nondum istis quanquam maximis & ad doctrinam Pythagoricam familiarissime accedentibus, tamen auidiori mihi copiosius hauriendis, foresa tisfactum putauero, si non comperendinata dies finem artis afferat. Qua dere post Sabbathum istud tuum Simon, quando singulari tua comitate nos ita fers, redibimus. Et ille, redite dum ait intrepide, ac interea ualete bo na ualetudine.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
