# Opera omnia 778

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS REVCH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/778
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/778

Vnde Syrius uulgo ipse quoque tum appellabatur, quem alij Tyrium dixere, alij Tyrenum ἄστε βάρβαρον ἀλλʼ οὗχἕλληνα γεγονέναι ετν ὁμολογεῖν τὴν πρῶτον φιλοσόφων, id est, ut barbarum & non Graecum fuisse praedicarent hunc omnium philoso phorum primum. Haec Marrane conuiua mi doctissime penes Eusebium Pamphili scripta legisti certe scio, in uolumine, si rite recordor, de praeparatione euangelica undecimo, qui & hoc edididit μόνον ὅτι παρὰ τῆν σοφῶν ἐλλίνων ἔχεν οὐδὲν, πενίᾳ σοφίας καὶ ἀπορίᾳ συνοικούντων, id est, Tamen quod à sapientib. Grę cis habuit nihil, penuria sapientiae ac indigentia cohabitantium. De quibus, ut est in Timaeo Platonis, barbarus quondam Aegyptius, isque ualde senex, uere ad modum uisus est Soloni dixisse, O Solon Solon Graeci semper pueri estis, nullam habentes antiquam opinionem, nullam disciplinam tempore canam. Nec illud non erit maxime laudandum in Pythagora praestanti sapien tia & nobilitate uiro, quod in alieno & longinquo solo, quae à Barbaris ho minibus labore ingenti algu & sudore multa commentatione atque meditatione, non paucis etiam annis corrasit, ea non dicam meliora, sed tamen splendidiora in patriam, ac usque adeo in Italiam quae tunc magna Graecia dicebatur, ceu humeris ipse suis reportauit, cum incredibili cunctorum deseatque suis sectatoribus admiratione, ita ut omnis qui sapientia & doctrina excel leret, Pythagorae auditor fuisse crederetur. Vnde philosophia Italica potissimum ab illo nomen accepit. Astipulatur huic laudi Numenius Pythagoricus in primo uolumine de bono, cum ait, quod Plato atque Pythagoras quaecunque Brachmanes Magi, Aegytij, Iudaeique inuenerunt, ea Graecè ipsi exposuerunt. Quo uehementissime suspicamur, uerum esse quod asserunt uiri doctissimi, & uariarum linguarum periti, ludaeorum quaeque tam recepta quam inuenta exponi alienis furtis hinc Graecorum inde Latinorum, nihilque nostrum esse in philosophia quod non ante ludęorum fuerit, quan tumuis hoc seculo adimatur eis merita gloria, & nunc uniuersa eorum contemnantur, quoniam praesens aetas omnium studiorum explicationem magis illustrem perpolitamque desiderat. Tum uera optime Philolae refers, inquit Marranus, quo magis assentiar Euripidis Hecubae λόγος γὰν ἐκτʼ ἀδοζύντων ἰὼν κ᾽ʼ ἀκτῶν δοκούντων αὐτὸς οὐ ταυτὸν δένει. Id est, Sermo nanque ex inglorijs progrediens atque gloriosis, idem non idem ualet. Nam si Aristoteles aliquis aut Theophrastus quispiam ea protulisset quae nos Simon hodie docuit, nihil omnium sententia esset dignius auditu, nihil grauius, nihil memorabilius, addidisset tantummodo dicendi genus magis aequabile, & aliquem elo quentiae fucum. Numc quoniam Iudaeus est, qui suo more aggrestius paulo et pressius rem omnem tractauit, haud dubium, quin sordida sint futura in auribus illorum nostro aeuo sophistarum, ut ipsi sibi uidentur, plane per subtilium, Lib. II. listica, lium, si qui audiant aut sint audituri, uel potius uniuersis nunc aut praue aut stulte philosophantibus, appareant implicata, obstrepera, hiulca, ieiuna, horrida, rusticam asperitatem & peregrinam insolentiam sonantia: tametsi, etiam ut mos eorum fert, prius non quantum oportet examinata quidem, quasi au rum, non sit aurum quod in luto quaerimus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
