Latin
IOANNIS REVCH
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 779.6
Unproofread scanNot analysed yet
suis propeinenarrabilibus, &ea singula, quę nos sentire aut scire arbitramur, huc conferunt, ac demum uniuersa in unum, quod est ipsum bonum atque primum per media reducunt tanquam ad nostrae mentis saluberrimum finem. Quod Aristoteles in 14. lib. eorum quae postnaturalia scripsit, id quod est αὕτάρκες καὶ ἡ σωτηρία, id est, Sibi sufficiens &salus esse dixit, &Simon Hebraicè nyn nominauit. Sicut ®ius Psaltes ait: Domini est salus, &super hanc generis humani salutem, omnium Simon Cabalistarum fundamenta iecit, quae nec sintà ratione inuestiganda, nec per rationem inuestigata, ut quib.