Latin
SECVNDVM IAMBLICVM IX
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 78
Unproofread scanNot analysed yet
G 3 36 Qua36 Quatuor sunt exercitus iuniorum deorum, primus habitat à primò ccelo usque ad principium aëris, secundus inde usque ad dimidium aëris, tertius inde usque ad terram. 37 Cuilibet istorum proportionaliter correspondet quadruplex exercitus, angelorum, daemonum &animarum. 38 In per se uiuente apparet primo quaternitas unius entis, unius entalis, &entis unialis. 39 Opifex ad quaternitatem respiciens per se animalis, quatuor fabricat partes principales mundi. 40 Inquantum opifex ad exemplar formae unius in per se uiuente respicit, primam partem corporis mundanifacit. 41 In quantum opifex in forma unius uidet unum unius essentialis, facit Deos mundanos illius partis in quantum ens unius essentialis facit ange los in eadem parte, inquantum uidet unum entis unialis, facit daemones ibi, in quantum esse entis unialis animalia ibidem facit. 42 Facit opifex alias partes proportionaliter ad suarum formarum exem plaria, sicut de primo est dictum, nec oportet explicare, quia quilibet sciens uiam analogizandi ex se poterit deducere. 43 Ad sapiens, pulchrum bonumque dominum, per intellectum, amorem &fidem ascendimus. 44. Sicut fides, quae est credulitas, est infra scientiam, ita fides quae est uerè fides, est supersubstantialiter supra scientiam &intellectum nos Deo immediatè coniungens. 45 Sicut non omne corpus, sed perfectum anima participat, ita non omnis anima sed perfecta intellectu participat, omnia tamen uno participant. 56 Sicut secundum causalitatis ambitum, ita secundum naturae &gradus sublimitatem haec per ordinem seinuicem excedunt, anima, intellectus, uita, ens, &unum. 47 Omnis ordo medius manet in antecedente stabiliter, &in se firmat consequentem. 4e8 Sicut prima trinitas post unitatem est omnia intelligibiliter commen surare, &fini formiter, ita secunda trinitas est omnia uitaliter, uerè, &infiniti formiter, tertia est omne secundum mixti proprietatem &pulchri formiter. 49 Prima trinitas manet tantum, secunda manet &procedit, tertia post processum conuertit. 50 Aeuum est supra per se animal in secunda &media trinitate. 51 Sicut intelligibilia causae sunt uniuersarum specierum, ita intellectualia diuisionum secundum genera communia supermundana differentium secundum speciem, mundana differentium secundum indiuidum.