Latin
IOANNIS REVCH
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 782
Unproofread scanNot analysed yet
Restabunt igitur opinio &dicursus, at opinio est ipsius discursus conclusio, quapropter ea ipsa non syllogissat, soli ergo discursui, quae diancea nominatur relicta est syllogissandi facultas, hucusque Ammonij sententia est in commentarijs, quę edidit ad Aristotelis prima re solutiua. Et quoniam attigi enumeratione comprehensiones &comprehensa breuiter, ne uagetur oratio mea longius, opinor diuina esse suprà syl logismum, nec ratione humana intelligi posse, quę non ducant originem cognoscendi à sensu, sed ex mera dependent fide, tantum ob amorem reuelantis recepta &hominum beatitudinem credita, sunt tamen plurima sanè, quae sic diuinae sespeculationi sępe immiscent, ut unius familię solent quandoque liberti et inquilini commune sibi nomen usurpare, atque illa crebro, ita enim fateor, se à theologica facultate tractari patiuntur, quia uel aliqualem ordi nem obtinuerunt ad Deum, aut per se aut per reductionem, uel alia fortè ra tione ut creationis, conseruationis, perfectionis, iustificationis, beatitudinis, salutis, &similium. De illis equidem non cogito in pręsentia, quod sciam ea natu raliter nobis cognita fieri, quorum aut in postnaturalib. affertur ostensio, quod sint, aut in theologicis, propter quid sint. Permitto nimirum illis rationem quippe à sensu quondam ortis &discursui humano deditis, sed quorum ueritas à sola pendet authoritate reuelantis, eorum haud arbitror esse scientiam, nec illis dominari syllogismum uelim. Sed id tantum quod omnibus erit praestantius fides, quam qui habet, is ab Aristot. in prioribus resolutiuis appellatur βέλτιον διιακειμενος ἤ εἰ ἑτύσχασεν εἰδὰς, id est, melius dispositus quam si esset sciens. quod explanauit ita Philoponus, id esse, melius cognoscere, quam per demostrationem. Ad haec Marranus, Assentior tibi Philolae, inquit, &tecum quoque illa ipsa, quae merae sunt fidei, &pura credibilia ueto subiecta esse logicis tendiculis, quę planè magis sunt contemplantibus detrimento, quam lucro, id que nostri pariter asseuerant tam Gręci quam Latini. Heronymus ille Dal mata in Psalmum centesimum quartum scribens, syllogissandi artem theologiae applicatam comparat plagis Aegyti, &sic ait, Cyniphes dialecticę ar tis stimulus intelligitur, quae licet paruum uideatur re ipsa habere seductionis aculeum, grauissimè tamen sauciat mentes humanas. Quapropter doctissimus iste uir hanc technam quam &uanitatem sensus, &obscuritatem men tis agnominat, omnino ab Hebraicis dimouit studijs atque reiecit, cum saepe aliàs tum apertissimè ad Damasum de quaestionibus sibi propositis, quan do in secunda ijs uerbis utitur, De Hebraicis disputantem, non decet Aristotel. argumenta conquirere.