# Opera omnia 783

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS REVCH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/783
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/783

Et in Psalmo centesimo quadragesimo tertio de theosophistis ita scribit, Qando tecum coeperint disputare, sic uerba eorum breuia sunt, sic artifici sermone conclusa, ut euadere tibi difficile sit, cum enim te ligauerint syllogismis suis, et te clauserint, et quasi maceriam syllogismum tibi tex uerint ac aedificauerint, non potest corruere, non potest transire, teneris inclusus, non est ruina macerię, neque transitus. Cunque ibi tenuerint te quasi quodam giro inclusum, tunc non eris in angusta uia, quę ducit ad uitam, sed in lata quę ducit ad mortem, ἐπεὶ καὶ ἡ διἀπλότητος πίσις, Βελπίων ἐσι τῆς ἐκ περιεργασίας πιτανολογίας, id est. Qoniam & simplicitatis fides melior est quam curiositatis persuasiua ratio, ut dixit Athanasius in libro tertio aduersus Arrianos, con firmat hoc idem in opere contrà Graecos, quod incipit, ἢ λπερὶ δὲι δεοσεβείας καὶ τῆς τῶν ὅλων ἀλιθεῖας γνωσις, οὐ τοσοῦτν τῆς παρὰ τῶν ἀνθρώπων διιδασκαλίας δεῖται, ὅσον ἀφʼ ἑαυτῆς ἔχει γὸρ σνώριμον. sid est, Ipsa quidem de cultu diuino & de uniuersorum ueritate cognitio, non tam instituta ab hominibus doctrina eget, quàm ex seipsa habet notorium suum. Sic Athanasius. Hoc nihil esse uerius quisque sibi constituat. Quo enim dicendi studio, aut quo persuadendi conatu opus erit eius, quod mea sponte paratus sum credere, quod que iam solo erga reuelantem amore meo, ac singulari ueneratione libenter recepi, ne minimae quidem rationis ui coactus aut inductus, quam saltem tenebricosa in hoc corpus demersi ac uincti animi obtusitas posset excogi tare. Multo uberius haec tractat Iustinus ille philosophus Christianus in li bro de recta confessione iambum priscum istuc citans. ὐδὲν γαρ ἀνθρώποισι τῶν θειῶν σαφὲς, id est, Nihil enim hominibus diuinorum manifestum, qui & Socratis fluxit ab ore. Fertur ita Xenophontis Socratici ad Aeschinem episto la, ubi omnibus, inquit, patet diuinas res cognitione humana comprehendi non posse, quare sufficit piè ipsos Deos exanimo colere, quales autem sunt nec inuenire nobis possibile est, nec phas quęrere, nec enim seruis con ducit, nec eis laudabile dixerim, si dominorum suorum consilia, nisi quan tum ad ministerium suum pertinet, scrutari uoluerint. Et ut de Socrate, aliorumque philosophorum sectatoribus scripsit idem in Memorabilibus, ἐθαύμαζε δʼ ειμὴ φανερὸν αὐτοῖρόειν, ὅτι ταῦτα οὐ δανατὸν ἐτιν ἀνθρώποις ἐυρεῖν, id est, Mirabatur autem uidelicet Socrates, si non manifestum ipsis sit, quod ea non est possibilè hominibus inuenire. Talis semper fuit omnium aetatum, & omnium fermè religionum sententia, ut humano intellectu non capiantur, quę prius in hominis sensu non fuerant, & quae intellectus non ca pit, ea nec ratio discutit, quę autem ratio non discutitea neque ratiocinationis discursus quam διάνοιαν uocant iudicabit, quod tum maximè diuinitus re uelatae ueritati congruit, etiam si de earum aliqua imaginarios nobis animi conceptus formemus, ut quicquid religiosè pieque receperimus id argumentationis uiolentiae non subdamus, uel ullo nobis phantasmate proposi1o.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
