Latin
784.1 to 784.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 784.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Maiores itaque imitatus ille Nazianzenus Gregorius, qui eminet inter omnes nostrates in omni theologicae facultatis genere, omni uerborum &sententiarum uenustate, simul &grauitate, huic doctrinae haud absimilirer abstipulatur in libro theologiae secundo affirmans, δὸ, κὴ ληππτον ἐν ἀνθρῳ πίνη διανοία πὸ θεῖον, μὴ δὲ ὅλον ὅσον ἐσι φαντατεὼν, id est, Non comprehensibile fo re humano discursu diuinum neque totum quicquid contingit imaginari. Ne mi tu Marrane Christianorum me prorsus expertem, aut negligentem suspiceris Philolaus respondit, memini Athenagoram philosophu Atheniensem ad imperatores M. Aurelium Antoninum &L. Aur. Commodum pro Christianis legatum sic dixisse, ἐπεὶ καὶ δὲ αὐπτῶν τῶν δογμάτων, οἷσ προσέχεμεν, οὐκ ἀνδρωπικοῖς σσιν, ἄλλα θεσφάπτοις καὶ θεοδιδάάτοις πεῖσαι ὑμᾶς μὴ ὥσ περὶ ἀθέων ἔχειν δυνάμεθαi. Atqui &per ipsa dogmata, quibus innitimur non humanis cer tè, sed diuinitus missis, &Deo doctis, persuadere uos, non sicut de propha nis tenentes, possumus. Vbi aliter de prophanis persuaderi, aliter de diuinis insinuat. Tametsi aliquam ultos ex uobis nouerim, qui omnia logicis adin uentionibus confundunt, et susque deque naturalia mathematicis principijs, ac rursus theologica naturalibus statuunt, confirmantque. Sed haud quaquam causae diuinae sunt naturalibus pares, nec ualent naturalia dirigere di uina, longeque minus illa, quae sola fide constant, ulla ratione possunt demonstrare humanitus scibilia. Sicut nec ea quae sunt purè credita necessariò infe runt nuturaliter scita, praestantissimus enim ille uester Dionysius Areopagita, quem ego aut reliquias, aut imaginem Pythagoreorum, ut arbitror, haud insipienter existimauerim, super theologicis istis cognitionibus in libro suo de diuinis nominibus, ita loquitur, οὐδὲ γαὶ inquit, ἀκριβὴς ἐμφέρεια τοῖσ ἀπια τοῖσ καὶ ποῖσ ἀὐτίοις, ἀλλʼ ἔχει μὲν τὰαι τιατὰ τὰς τῶν ἀἰπιων δεχομγύασ εἰκόνας: αὑτὰ δὲ ἀιπιατῶς ἀιπιατῶς ἐήραται καὶ ὑπερίδρυται κατὰ τὸν δὰι οἰμεῖας ἀρχῆς λόγον, id est, Neque enim consequens illatio causatis &causis, sed habent quidem causata illas causarum receptas imagines.