Latin
IOANNIS REVCH
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 785
Unproofread scanNot analysed yet
diuinitus reuelato et humanitus inuento pari dignitate credendum esse, nisi qui totus pascatur syllogismo, sicut bos foeno. Sanè quae, amabo te, intercedit dignitatis paritas istius &illius? Fidele illud, at istud scibile. Mens illius sedes est, istius ratio, illud defluit à lumine superno, istud ex sensu ducit originem. In mentis regione aliqua sunt necessaria, quae in ratione sunt impossibilia. In mente datur coincidere contraria &contradictoria, quae in rationelongissimè separantur. Non est igitur omninò uerum, si praemissae sint defide, conclusionem idcirco fore de fide. Nam execrabilis est propositio haec. nullum adorandum est creator, Multo etiam execrabilior ista, Omne scuptile est adorandum. In eis nanque ambabus blasphe matur fides, attamen &sacra &fidelis non est haec, inde consequens, nullum sculptile est creator, quam naturali ratione demonstrare possumus, ergo ueritas eius non pendet ab authoritatis reuelantis. Sed eius euidentia longè credita fide minor est. Pari suasu fallimur assentiendo, quia conclusio sit de fide, idcirco aliquam praemissarum necessario esse de fide. Quis enim ig norat Hebraeis, Christianis &Agarenis esse summa fide creditum, quod sculptile non sit adorandum, ad cuius tamen assertionem inferendam naturalibus utar praemissis, nullum lapidem esse adorandum, sculptile autem uidemus lapidem esse. Tum Marranus, Commodum mihi Philolae redu cis, inquit, in memoriam nostrorum quorundam elenchos sophisticos, cum di cunt, conclusio est Haeretica, ergo aliqua praemissarum. Qua in causa miror supra quam dici potest, quod isti aliquos uel homines quandoque inueniant, qui eis talia credant. Sed quid ego Aethiopem lauare conor, qui nulla ope ra candescit. Sunt praeterea quae tametsi reuelantur tamen etiam sequuntur de reuelatis, quae si acceptentur a credente, fides potius erunt quod reuelata, quam scientia quod illata. Sicut quę pręcipit ecclesia mea esse credenda, etiam quocunquae ingenio composita praesumuntur potius à Spiritu sancto esse reuelata, quam humana ratione inuenta, quantumuis quadam syllogistica subtilitate inducantur. Sic ille ad ecclesiam Alexandrinam scripsit Imperator Constantinus de concilio Nicaeno dicens, ὁ γὰρ τοῖς τριακοσίοις ὁμοῦ ἥρεσεν ἐπισκόποις οὐδὲν ἐστιν ἔτε ρον ἢ τοῦ δεοῦ γνώμη, μάλιστὰ ὀποῦ τε τὸ ἄγιον πνεῦμα τοιούτων καὶ τηλιθούτων ἀνδρῶν ταῖς διιανοίαις ἐγκεῖμενον, τὴν θειαν βύλησιν ἐρεφώτισε, id est, Quod enim trecentis centis simul placuit episcopis, nihil est aliud quam Dei sententia, maximè ubi Sanctus spiritus talium, tot, et tantorum uirorum mentibus incumbens, diuinam uoluntatem declarauit.