Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII. Vnum, alteritas, &id quod est, sunt causa numerorum, unum unitorum, alteritas generatiuorum, id quod est substantialium. 2 In participatis numeris aliae sunt species numerorum, aliae specierum uniones. 3 Vbi unitas punctalis cadit in alteritatem binarij, ibi est primò triangulus. 4 Qui 1. 2. 3. 4. 5. 12. ordinem cognouerit, prouidentiae distributionem exactè tenebit. 5 Perunum, tria, &septem scimus in Pallade unificatiuum discretionis, causatiuam &beatificatiuam intellectus potestatem. 6 Triplex proportio Arithmetica, Geometrica &Harmonica, tres nobis Themidos filias indicat, iudicij, iustitiae, pacisque existentes symbola. 7 Per secretum radij recti, reflexi, &refracti in scientia perspectiua, triplicis naturae admonemur, intellectualis, animalis, &corporalis. Ratio ad concupiscentiam habet proportionem diapason. i Irascibilis ad concupiscentiam habet proportionem diapente. Ratio ad iram habet proportionem diatessaron. Iudicium sensus in Musica non est adhibendum, sed solius intellectus. Informis numerandis non debemus excedere quadragenarium. Quilibet numerus planus aequilaterus, animam symbolizat. Quilibet numerus linearis symbolizat deos.