# Opera omnia 79

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM IAMBLICVM IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/79

52 Per supercoelestem locum habemus intelligere, quod de secunda trinitate plus est intelligibile quàm intellectuale, per subcoelestem concauitatem quod magis intellectuale quàm intelligibile, per coelum id quod aequè utroque participat. 53 Quaecunque de supercoelesti loco in Phedro affirmatiuè dicuntur, de eo dicuntur non ut simpliciter primum, sed ut habet ante se superiora genera quibus participat. quaecunque negatiue dicuntur, dicuntur ut analo gicè se habet ad primum bonum, quod est absolutè caput omnium non determinati ordinis huius uel illius. 54 Ambrosia est analoga termino, & nectar infinito. 55 Sicut intellectus perfectus ab intelligibilibus quaerendus est, ita uirtus sursum ductiua ab intellectualibus, operatio absoluta & sequestrata à materia, ab ultramundanis uita alata, à mundanis expressio diuinorum, uera ab angelicis choris, repletio eius, quae à dijs est aspirationis, à bonis daemonibus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
