Latin
790
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 790
Unproofread scanNot analysed yet
ἥτοι μὲν πρώπιστα κάος γένετο, Deinde sequitur ἐκχάεος δʼ ἐρεβός τε μέλαινά τε νὺξ ἐγένετο, id est, Ex principio &si quando aliquid primo factum eorum est, certe primum chaos factum est. De chao autem erebus nigraque nox nata sunt. Aristophanes uerò aliter in auibus scrip sit χάος ἂν καὶ νυρ ἔρβος τε μέλαν πρῶτον, id est, Chaos erat &nox erebusque nigrum primo. Sed ita fingit poëticè musarum more alludens suis auibus, ut ex ouo posset amorem excubare, ac simul Orphei supparasitatur in Argonauticis, non absimiliter sentienti, quapropter hoc idem repetendo rursus ite rumque meminerim, omnia et singula in illo ipso posse, non confusè, non in chao, non in erebo, nec obscura nocte, sed discretè ac ordinatè in pleno lumine, scilicet in ipsa luminosa &omnium fulgentissimorum radiorum splendidissima claritate, ac illustris &illustrantis essentiae diuinae intuitu, notitia, cognitione uersari, quę optimo iure ab antiquissimis philosophorum Idea nominatur ἐκ τοῦ ἴδω, πὸ γι νώσάω, cuius quidem posse esse, cum omnia complecta tur mentalia, rationalia, intelligibilia, sensibilia, uitalia, substantialia, adhaesi bilia, &adhaesiua, non tantum eorum quae sunt, uerumetiam quę non sunt, tum uerè illud poterat infinitum appellare Pythaooras, quod &à sapientissimis dictum erat ἀπειροδάναδαι, id est, infinitè posse, quoniam et ipsum est infinitum &una eademque infinita &essentiali Idea complectitur res infinitas. Nihil enim uel fuit, uel est, uel erit in supercoelestibus, coelestibus, terrenis, corpore is &incorporeis, in angelis, in hominibus, in brutis, in plantis, in tota uniuersi natura, quod non potest, uel ut grammatice loquamur, potis est. Ex hoc omnia prodeunt, &haec est, ἀπειροδάύαμος καὶ παντοδύναμος δυναμοποιός δύναμις, id est, Infinitè potens &omnipotens potentifica potentia, quae nihil aliud est quam diuina essentia, intra quam ante omnia unum producit duo Hic tenes Marrane totum meum Pythagoram. Duo primus numerus est, unum uero principium numeri. Quod si credis Xenophani, ut antè audisti, unum illud Deus est, &cum intra essentiam diuinam productio duorum manserit, numerus enim seipso constituitur, Boetio peripatetico autho re, iuxtaque unum solus binarius naturaliter est, cum necessario duo quoque il la, Deus sunt, quoniam intra Deum, nihil nisi Deus est. Tres igitur hae res principium &primum cum sint, &unam Dei essentiam non exeant, tum Deus planè unus sunt, non enim essentia eò scinditur, quod ex uno duo producta numerantur, sicut in rebus quoque corporeis sępe fit, ut unitas mota in duitatem, sit uenia comparationi, usque ad terna progrediatur manente rerum substantia, ut stipitis &surculorum, uel aequius ut hominis corpus, brachi um &digitus. Ex uno itaque in diuinis producente, duobusque productis tri nitas oritur, quibus rebus, si addatur essentia ab eis formaliter distincta, erit formalis quaternitas, quae est infinitum, unum, &numerus duorum. Omnis numeri substantia, perfectio, &finis. Nam unum, duo, tria, quatuor collectiuo progressu decem conficiunt, &extra decem nihil est.