Latin
792.1 to 792.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 792.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At uide modo uelim num sit Escu lapius denuo uel per transanimationem, ut aiunt, in hunc mundum uen turus, de quo Iulianus Imperator in libro secundo, contra Galilęos ita scribit, ὁ γαρ τεὺς ἐν μὲν τοῖς νοντοῖς δν ἑαυτοῦ τὸν ἀσκληπιὸν ἐγέννῃσεν, εἰς δὲ τὴν γῆν διὰ τῆς ἢλιου γονιμουζωῆς ἐέφήνεν. οὗτος αὐθί γῆς ττοῦ οὐρανοῦ ποιησάμενος πρόοδον, ἐνοειδῶς μὲν ἐν ἀνθρώ πον μορφὴ περὶτὴν ἐπίδαυρον ἐφάνν, πληθυνόμονος δὲ ἐντεῦθεν ταῖς προόδοις ἀὐθι πὰ σαν ὄρεξε τὴν γῆν τὴν σώπηριον ἐκυτοῦ διεξιὰν ὅπως πανορθῦται τὰν ψυχὰς πλημμέλως διιακειμγύας καὶ τα σώματα ἀσενῶς ἔχοντα, id est, Iupiter enim in suis intelligibilibus ex se ipso Esculapium genuit, &in terram per solis genitalis uitam destina uit, hic in terra ex coelo faciens progressum uniformiter quidem in hominis specie circa Epidaurum apparuit, auctus itaque illic successib. super uniuersam porrexit terram, salutarem eius dextram, ut restauraret animas malè dispositas &corpora inualidè habentia. Qui si compositum ex illis quatuor literis quouis etiam alio legendi charactere addito nomen habuisset, prosus Saluator ipse pu tandus esset. Aut certe quantusquantus ille fuerat Hercules Alchmenae filius à loue prognatus diunum semen, quem Thassij Saluatorem nominarunt, et monetę publicę inscripserunt sic, ἡρακλέους σωτῆρος θασσίων, id est, Herculis saluatoris Thassiorum. Eiuscemodi nummum argenteum priscè percussum ego nuper, ut soleo, erga res antiquissimas incredibili uoluptate his meis digitis uerti legens &reuerti. Quo non ab re coniectabam, omnium uoce ac consensu Herculen inter Deos relatum &saluatorem esse promulgatum. Praeter eos fuisse alioquin aliquammultos qui mortalibus opem tulerint saluatores, haud dubium quidem est, quorum è numero meminimus Ptolemaeum regem aegypti cui nomen Soter. i. Saluator extitit. Romanis quoque Curtius ipse sua morte terram red didit saluam, &sua capita duo Decij pro patria seruanda fortiter deuouere, comunis saluti mirifici authores. Tum Marranus, Libenter, inquit, te inter pellando monerem, ut quae nobis à Simone tradita sunt perspicacius animaduerteres, &paulò aequius intelligeres.