# Opera omnia 792.5

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 792.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/792.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/792.5

Post enim quam multa de Cabala ille uir omnifariam sectae suae peritus disseruisset, quid modo esset, & ad quid utilis, ostendissetque, & quod esset recepta reuelatio, & quod facilè nobis iter aperiret ad beatitudinis fastigium & summam felicitatem, tum rogatus à nobis quidnam illud esset quod praecipuum diuinitatis reuelatum fuisse putaret, ad quod generatim omues diuinorum reuelationes reducerentur, aiebat id esse quod dicitur, post ruinam primordialem generis humani uniuersalis restauratio quaesalus nominatur, & quam daturus foret homo iustus & pacificus, uir heros, cuius nomen quatuor comineret in miserationibus literas ad quem nos ipsos cunctis negocijs secularibus absoluentes libere conari debeamus per omnes gradus idoneos ascendere ac migrare in ipsum, pro sua quisque uirili, quodque sint huc omnes actus nostri formandi, huc omnis contemplatio dirigenda, huc tendat omnis sacra Iudaeorum scriptura quae nobis quasi scala Iacob fore queat super terram sita & cacumine tangens coelos, per eam transcendere nos mundum hunc posse corporeum usque in alterum mundum angelicum, etiam ad ipsam Messihae illius Saluatoris animam, quae sit omnium animarum saluandarum requies & satietas, ex tremusque finis, ultrà quem progredi nusquam ualeamus, quoniam terminet summum habitaculum mundi supremi, et communicet cum mundo supersupremo siue, dum per grammaticos dicere liceat, supremissimo, quin potius incomparabili, ad summum, hanc esse omnium hominum perpetuam salutem cunctorum bonorum aggregatione completam.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
