Latin
797
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 797
Unproofread scanNot analysed yet
Per Ca storem Helenae fratrem, Marrane uera praedicas, inquit Philolaus, &sapienter uideris de uera salute locutus, assentiorque Saluatorem, de quo tam mag nificè ac tam perpetuò sacra uaticinantur eloquia, eum fore oportere, qui non tam huius orandis mundi, non regionum &urbium, non insimo rum elementorum &syderum, non lignorum &lapidum, non plantarum &arborum, non piscium, non uolucrum, non pecorum, quae onmia naturam ducem &suae conditionis instinctum inerranter &probè sequuntur, &ad constitutum sibi finem manent, quod sunt, quàm istius minoris mundi seruator et restaurator sit, hoc est, hominis, qui ab aequitatis sibi tra dita norma &rectae rationis sententia saepe decidens, generositatem suam coaceruatione uitiorum in stagna profunda maiorum &sempiternae corruptionis barathrum uoluntariè praecipitat, unde reuocare gradum proprijs uiribus &sua ope nequeat. Hic Marrane, hic inquam salute nobis hic saluatore opus est. Hoc genus creaturarum appellat Pythagoras ἀνθρώ αὐθαίρετα πήματʼ ἔχοντας, id est, Homines spontanea electione detrimenta ha bentes. De quibus ita scripsit in aureis carminibus. πλήμονες οντʼ ἀγαθῶν πε λας ὅντων οὐκἐσορρῶσιν, οὕπε κλύουσι· λύσιν δὲ ζακῶν παῦροι συνίσασιν τοίη μοῖρα βροτῶν βλάπτει φρένας, οἱ δὲ πύδροις ἀλλοτʼʼ ἐπʼἄλλα φέρονται ἀπέιρονα πήματʼ ἔχοντις. id est, Miseri, Hi quidem bona propè existentia non aspiciunt neque audi unt, solutionemque malorum, pauci intelligunt, talis sors mortalium laedit mentes, hi autem rotis ex alijs in alia feruntur infinita damna habentes. Sanè noster ipse philosophorum princeps hoc nimirum à Cabalistis He breaeis sumptum, ut è Simone accipere possumus, sensit rationnalem esse hominem rebus alijs nobiliorem, utputa diuiniorem, non tantum una operatione, nec uniformi effectu contentum, ut caetera quae sola natura trahuntur semper eodem modo agente, sed uarijs dotibus instar Pandorae praeditum, quibus sponte utatur in omnem euentum pro libera uoluntate, ob quàm libertatem ait, θεῖον γένος ἐστι βροτοῖσιν οἷς ἰερὰ προφέρουσα φύσις δέτνυ σιν ἔκαςα, id est, Diuinum genus est hominibus, quibus sacra promouens natura ostendit singula, quippe illa sacra natura est anima intellectiua, secundum igitur intellectum Deo accedit homo, ut mero syncerum, atque secundum sensus inferiores à Deo recedit tanquam impurum à puro, quo fit ut ratio, quę nobis, ut inquit ipse, ostendit singula, dum se ad mentis fruitionem conuertit beatos nos faciat, contrà uerò dum ad sensuum discurrit libidinem, miseros, ut inter uirtutem &uitium medius homo positus uideatur, uelut substitutus apex in litera Pythagorae discrimine secta bicorni, ad quem Hercules ille Prodicius tenera tum aetate cogitabundus resedit.