# Opera omnia 799

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 799. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/799
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/799

Ideo in disparis animantis uitam transire non potest, uel ulla qualiscunque bestia. Quin potius manet in suae lege naturę suum tenens munus, ὡς τεπὸ εἰδος εἴδτη οὐ συνέρχεται, id est, Itaque species speci ei ron coincedit. Tametsi namque unum sigillum multis impressum plures ceras effigiat, non tamen plurium sigillorum formas diuersas eadem ce ra ferre poterit. Haud igitur sigillum formae humanae quae est imago Dei, naturam inferiorem sigillare permittitur, quod ut omnia sua Pythagoras aenigmatice proposuit, sic & huius opinionis certam sententiam nota propria designauit, cum inter alia symbola istud sibi gratissimum celebraret εν δακτυλίῳ θεοῦ εκόνα μὴ περίφερειν, id est, Insigillo, Dei imaginem non circumferre, quod meo arbitratu rectè intelligitur ad hunc fermemodum. Imaginem Dei quae est anima hominis, naturas alias circum circa non sigil lare neque formare posse. Sic enim Hermes Thesmegistus aegyptiorum doctor, in libro ad Asclepium, Hominis inquit, una pars simplex est quam uo camus diuinae similitudinis formam: & paulò inferius ita, duae sunt imagi nes Dei, mundus scilidu et homo. Quod iniquè igitur explanauerint eum uel in uidi uel ignari, de transitu animarum post mortem, simul etiam de illarum descen: su ante hominis generationem, profecto nullus modò extat, qui non id mecum sentiat uel ulla mete praeditus. Quando nanque multi animam hominis de po tentia materię putabant educi, statuit noster ipse magis credendum esse, infundi eam corpori ab ipso Deo, et ob id eam asseruit ante corpus esse, quod non tempore intelligendum est, sed puritate & naturae dignitate. Hanc itaque infusionem appellauit animae descensum, quem postea multis ambagibus uariè sectatores tractauerunt sua quisque uia, non semper pro authoris uoluntate, qui descensum animae humanae in corpus non secundum situm accipi praecepit, nec iuxta motum à mundo intellectuali per singulas sphaeras ad mundum elementarem, ut Proclus & astipulatores alij, sed pro naturalium formarum serie in qua corporis humani ultima perfectio est anima rationalis, quae ita totum perficit ut homo animal diuinum optimo iure appelletur. Voluit igitur Pythagoras animantia sola quorum sacra natura, id est, ratio demonstrat singula, diuinum esse genus, scilicet à Deo propagatum ut aureis edidit carminibus, cuius species nec mutetur nec conuertatur, sic generum singulorum formas esse permanentes, licet in eadem sua forma dissimiles. Posthominis uerò mortem si iustus decesserit animam eius transcendere purum aehtera, & aeuum degere cum beatis, tanquam Deum cum dijs. Ita enim ait, ὑνίονον γνώνην σήσας na8] καθʼ ὕπερθεν ἀρίστην, ἢνδʼ ἀπόμέῖψας γῶμα, ἐς αὐθὲρ ἐλσύθερον ἔλθις, ἔσσεαι ἀθάνατος θεὸς ἄμβρόπος οὐκ’ ἔτι θνητὸς id est, Aurigam iudicium statueris supernè optimum, cum relinquens corpus in aetherem jiberum uenies, eris immortalis Deus, incorruptibilis, nec ultrà mortalis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
