# Opera omnia 8.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 8.1 to 8.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.1

Est aut pręter tres quos narrauimus quartus alius mundus in quo & ea omnia inueniantur quę sunt in reliquis, hic ipse est homo, qui & propterea, ut catholici dicunt doctores in euangelio, omnis creaturae appellatione censetur. Cum praedicandum hominib. euangelium non autem brutis & angelis, prędicandum tamen omni creaturae à Christo demandatur. Tritum in scholis uer bum est esse hominem minorem mundum, in quo mixtum ex elementis corpus, et coelestis spiritus, & plantarum anima uegetalis, & brutorum sensus, & ra tio, & angelica mens & Dei similitudo conspicitur. Quatuor igitur hos mundos si statuamus, credibile est Mosem dicturum de mundo sufficienter, de his om nibus disseruisse, & cum naturam scriptor effigiet si sit naturae consultus qualem hunc nostrum si quem alium credimus, credibile doctrinam de illis non aliter dispositam quàm in seipsis illos omnipotens Deus opifex disposuit, ut sit uere scriptura haec Moseos imago mundi expressa, quemadmodum legimus etiam ei praeceptum in monte ubi haec didicit ut omnia faceret secundum exemplar quod in monte uiderat. Primum igitur quod est omnium maximum sicut ostendimus, quae sunt in omnib. mundis contineri in singulis, debuit Moses ęmulator naturae de nullo usquam ex illis mundis agere, quin sub cisdem uerbis eodeque contextu de omnib. simul pariter ageret. Vnde quadru plex statim totius Mosaicę lectionis expositio nascitur, ut primo loco quicquid ibi est scriptum, de angelico mundo & inuisibili, nullam omnino de alijs mentionem habentes enarremus. Secundo loco itidem omnia de coelesti mundo, Tum de sublunari hoc & corruptibili. Quarto de natura hominis. Nam si usquam de intelligibili puta tractabitur, quin sicut ille in se postremas om nes naturas continet, ita & eadem de reliquis mundis nos scriptura admoneat, possumus certeimò debemus omnes particulas de omnib. interpretari. Rursus sicut naturae quanquam in seipsis promiscuae inuicem contineantur, discretas tamen proprias sedes, & peculiaria quaedam iura sortitae sunt, ita & si singulis in partib. praesentis operis dequadruplici natura eadem serie literae disseratur: credendum tamen prima in parte de prima agi natura pecum liarius, atque eodem ordine deinceps in reliquis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
