# Opera omnia 8.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 8.5 to 8.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.5

Vnde & quintae exoritur expositionis necessitas. Accedit quod qua ratione haec sunt distincta, quia tamen nulla est multitudo quae non sit una discordi quadam concordia ligan tur, & multiformibus nexuum quasi catenis deuinciuntur. Quod cum toto etiam opere agere Mosem sit uerisimile, ad sextam iam nos interpretationem uel inuitos uocat. In qua ostendemus quindecim esse modus. Quib. rem aliam alij cognatam uel coniunctam intelligere possumus, & cum neque plures sint nec pauciores ita eos omnes & sufficienter & dilucide à propheta expressos, ut nihil expressius unquam de rerum natura scripserit Aristoteles. Postremo quemadmodum sex diebus Geneseos sabbatum succedit, id est, quies, Congruum ut & nos post procedentium à Deo rerum ordines distribu tos, & explicatam eorum unionem & differentiam, foederaque & habitudines septima ad Lectorem Praefatio. septima iam & sabbataria (ut sic dixerim) enarratione de creaturarum felicitate, deque reditu ad Deum qui per Mosaicam, & Christianam legem elongato inde ob peccatum primi parentis homini contigit aliqua perstringamus reserantes quae de his in praesenti scriptura Moses apertissime occultauit, ut fiat. palam de Christi aduentum, de ecclesiae profectu, de gentium uocatione, expressissimum hic uaticinium legi.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
