Latin
802
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 802
Unproofread scanNot analysed yet
Quo audito, mox rumor inter temerè credulos ortus erat, &fama percrebruit, uel igno rantia mysteriorum Pythagoricorum, uel malignitate inuidorum, qui semper optima quaeque peruertunt, &recitant audita secus multò quàm sint dicta, quod Euphorbi anima in bello Troiano perempti transmigrauerit in Pythagoram. Quae opinio postea fuit adiuta scriptoribus atque poetis. Inde Ouidius in Transfigurationis libr. XV. haec inter alias nugas à Gręcis Cretiz in asuetis more suo mutuatus, sic de Pythagora cecinit: Morte carentanimae semperque priore relicta sede, nouis domibus uiuunt, habitant que receptae. Ipse ego, nam memini, Troiani tempore belli Panthoides Eu phorbus eram, cui pectore quondam haesit in aduerso grauis hasta minoris Atridae. Cognoui clypeum laeuę gestamina nostrae nuper Abanteis templo Iunonis in Argis. At noli obstupescere praestans Marrane, nihil horum in Pythagorę libris scriptum inuenies. Nam tria ipse solum edidit uolumina, primum παιδευτικὸν, secundum πολιτιβὸν, tertium φυσικὸν, quem Lysidi quidam ascribunt, sit igitur tertium nobis aurea carmina. Percurre singula quaeque &nusquam reperies in eo uiro de transanimatione quicquam, quò credas facilius rumorefalso seminatum esse per inuidos quicquid de illa μεπεμψυχώσει fingitur, quod diuersitas narrationis planè indicat, cum alij clypeum hunc esse in templum Iunonis relatum apud Argos, alij dicatum Palladi Athenis affirment, &quod eius clypei haec ipsa fuerat inscriptio, πάλλαδε ἀδηναθ μενέλεως ἀπὸ ἐυφόρβου, id est, Palladi Mirernae Menelaus ab Eu phorbo, author est Tyrius Maximus, disputatione xvi. Quantam nunc eiuscemodi testimonio habere fidem oporteat, Iurisconsulti uiderint. Equi dem adduci non possum, ut credam Ouidij de transitu animarum fabulam, tam excellentem in omni scientia et grauem uirum docuisse, atque eò mi nus credendum putauerim, quò magis praestantes authores aliter tradide re. Nam quod asserunt multi, apud Graecos Pythagoram inuenisse primum animas esse immortales, manifestè falsum dicunt. Homerus enim Graecorum ferè antiquissimus longè prior hoc dogma prodidit, cui apud inferos animae defunctorum de multis rebus disserunt, &uaticinantur mul ta, ecquid aliud, oro te, uiri eius tam admirabile carmen insinuat ι ὅλης τῆς νεκύιας, quam animas nostras post mortem permanere? Deinde in socijs Vlyssis palàm ostendit, imprudentes hominum animas à corpore separatas, non quidem bestiarum naturas, sed tantum habitus brutorum induere, atque cum tali horrore poenas luere, quas Circe iusserit. Quicunque autem radicem &florem tenent Moly, eorum animas, authore Mercurio, fore securas, ut est in Odysseae decimo libro. Sed ad illam de Euphorbo ironiam re uertamus, de quo idonei quotiens scribunt omnia Pythagorae diuina dog mata fatentur ἀνίπτεσθας, hoc est, allegoria obscuriore tradi. Quod Apollonius Tyanensis ille Pythagoreus tractatu cum Thespesione archiphilosopho gymnosophistarum habitu in Philostrati uolumine vi. confirmat ita loquens, εἰδʼ ἀνιγμάτων ἅππομαι, σοφία πυθαγόρου ξυσχορεῖ ταῦτα, παρέδωκε γὰρ τῆς τὸ ἀἐνίττειν, id est, Si aenigmata tango, sapientia Pythagorae concedit haec, tradidit enim &ęnigmatizare.