# Opera omnia 803

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 803. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/803
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/803

Quando autem cum Indorum Brach manibus in libro eiusdem tertio disputabat, quaerens de anima quomodo sentirent. Iarchas, inquit, sicut Pythagoras quidem uobis, nos autem aegyptijs tradidimus. Suscepit Apollonius. Num igitur te aliquem Troianorum fuisse dices? ut se Pythagoras Euphorbum. Adi iam Marrane quam Thespesion catè responderit prius interrogans, quem nam ex graecorum ducto Troiam exercitu admiratione digniorem existimaret. Cui Apollonius, quod Achilles primas Homero nactus esset. Tum larchas πρὸς τῦτον ἔφι ἀπολλώνιε καὶ τὸν προγονον θεώρει τὸν ἐμὸν, μᾶλλον δὲ, τὸ πρόγονον σῶμα. τουτίγὰρ καὶ πυθαγόρας εὕφορβον ἡγσειτο id est, Ad istum, inquit, Apolloni etiam progenito rem aestima meum, magis autem progignens corpus, hoc enim & Pythagoras Euphorbum putauit. Deinde ricitat Gangen Indorum olim regem Gangis fluuij filium multis uirtutibus Achillem superasse, illumque ipsum fuisse illud progignens corpus, quod ipse iam esset. Verba haec non animarum trasmigrationem, sed corporum transmutationem indicat, instar cuiuslibet materiae quae sit apta istius uel illius formam recipere. Perinde atque comcedia diceret ego prius tragoedia fui, quia ex eisdem tragoedia nascitur & comcedia literis ac elementis, ut Aristoteles ait in libro de generatio ne primo. Aut canis quidam si diceret, ego ante diu equus fui, propter cuiusdam equi corpus quod depastus est canis, quod alimento in substantiam rei alitae conuerso, equus ille plebeio sermone dicatur ipsius canis πρόγνον σώμα Id est, progignens corpus fuisse, uidelicet unde prognatus sit. Non autem equi animam in canem transijsse, quispiam ex hoc sermone arbitrabitur. Qua igitur re Pythagoram docuisse crederem animas transire in alia corpora, eò solum, quod se Euphorbum prius fuisse dixerit, cum hic manifestè constet atque con uenia: non quidem animam, sed ipsum corpus iudicatum fuisse Euphorbum, & nihilominus hoc ipsius dictum non fuisse planum sed merum aenigma, quo arca num quoddam illi seculo incognitum uoluerit innuere, scilicet materiam primam omnium formarum non solum capacem, sed auaram etiam esse ac semper desyderio motam nulla forma satiari. Quod M. Antonio Imperatori philosophissimo aequè uisum fuit, cum in libro ad seipsum tertio scripsit. ὅτι οὐδὲν οὕτως αι λεῖ ἡ τῶν ὅλων φύσις ὡς τὸ τὰ πάντα μεταβάλλειν καὶ ποιεν νία ὅμοια. σπέρμα γὰρ τρόπον τι νὰ πὰν τὸὸν τοῦ ἐξ αὐτοῦ ἑσομένειd est, quod nihil ita cupit uniuersi natura ut en tia transmutare & facere noua similia. Semen enim modo quodam omne, ipsum est ens ex sefuturi. Etidem in libro septimo. ἢ τῶν ὅλων φύσις, ἐκ τῆς ὅλὴς οὐσίας ὡς ἦηροῦ νῦν μὲνιππάριον ἐπλασε, συνχέασα δὲ τοῦτο εἰς δένδρου φύσιν, συνεχρήσατο τῇ ὕλη αὐτοῦς. εἶτα εἰς ἀνθρωπάριον εἴταεἰς ἀλλό τι Id est, Vniuersi natura ex uniuersa essentia tanquam cerae, nunc quidem equuleum finxit. Confundens autem id in arboris naturam, simul usa est materia eius. Deinde in homunculum, tum in aliud quippiam.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
