Latin
804
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 804
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde nominatur ab Orpheo natura istis epithetis πολυμήκανος μήτηρ, id est, multum machinatrix mater. Et ἀλλοτριομος φοδίαντους, id est, alienarum figurarum decretrix. Quicquid fuerit, equidem longè potius opinabor Pythagoram si Euphorbum, aut alium quempiam se fuisse dixerit, exempli causa id aenigma introduxisse. Sin antem credatur historiam texuisse, profecto non aliam ob rem fecisse putandus est, quam ut ostenderet posse animam separatam à corpore rursus eandem ipsam, authore Deo, in idem ipsum corpus redire, quod penitus iam reliquit &deseruit, atque non in aliud ullum, unum namque &idem fuisse corpus quantumcunque diuersis no minibus appellatum, in quo totiens reuixerit Pythagoras ab larcha Indorum sapientissimo iam pridem discere potuimus, non in magnitudine &quantitate, sed in substantia &entitate, ut mare quanquam est homogenes atque unum, tamen hoc esse dicimus aegaeum, Illud loniu, istud Myrtoum, ali ud Crisaeum. Ita &unum hominem saepius renatum primo nominarunt aetha liden, deinde Euphorbum, post Hermotimum, tum Pyrrhum, demum Pythagoram illum nostrum, qui tot regenerationes tanquam philosophus maximè speculatiuus &diuinus non attribuit naturę uiribus, sed soli Deo, quem, ut refert Heraclides Ponticus in hac Palingenesia, Mercurium nun cupauit, ut ostenderet neminem reuiuiscere, nisi uirtute diuina. Namut lu stinus recitat, ille philosophus &martyr Christianus in paraenetico ad Graecos, hoc Deus cognomento a Pythagora est honoratus praecipuè, ut dicatur ψύχωσις τῶν ὅλων, id est, Animatio uniuersorum, eo quod animam infundathominibus uniuersis, &infusam auferat, &ablatam restituat quotiens &quando uoluerit, quale saepius etiam in alijs hominibus uisum &experientia certa compertum est, referentibus nobilissimis scriptoribus. Nam Ari steas quondam Proconessi mortuus fuit in officina cuiusdam fullonis. Deinde septimo postanno, eius urbis ciuibus idem uiuus apparuit, &ipse tunc carmina de hyperboreis Arimaspis composuit, cuius in quarto historiarum Herodotus egregiè meminit. Caeterum uixit &in Armenia Er, genere Pam phylus, qui cum occubuisset in praelio, sublatis alijs decimo die cadauerib. iam corruptis, integer quidem incorrupto corpore repertus fuit, domumque de latus pro officio sepulturae, ubi duodecimo a morte die dum pyae esset impo situs, resurrexit, &quae interim uiderat, retulit. Haec Plato scripsit de Rep. uolumine decimo. Huc etiam illud occurrit, quòd legimus puellam Romę mortuam, cum sepulchro afferretur a Tyanensi Apollonio uitae restitutam. in quarto Philostrati libro, &Alcestis quoque narratur ab Hercule resuscitata rursum diu uixisse. Tum Marranus inquit, Quam prope accedis ad nostra Philolae, nam si coram astaret Simon, recenseret nobis de libris He braicis, quod Deus olim abstulit de spiritu, qui erat in Moyse, &dedit septuaginta uiris. Post aliqua denuo tempora sublato ex hominibus Elia spiritus eius inclinauit super Elisaeum, &item filium Sunamitidis ipse mortuum reuiuiscere fecit. Addo nunc Samuelem mortuum quem suscitauit quaedam mulier in Endor, qui post resurrectionem suam cum Saulerege locutus est.