# Opera omnia 808

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 808. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/808
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/808

Vnde Pythagorei symbolis quibusdam arcanis sibi quandam indissolubilis amoris & amicitiae cathenam fabrefecerunt. Erat enim Pythagoras conciliandae amicitiae in primis studiosissimus, ac si quem didicisset symbolis suis communicasse, eum continuò socium amicumque conscissebat, subscriptore Laertio. Eoque factum est, ut ardentius cuperent omnes Pythagoricis symbolis, hoc est, mysteriorum notis uti, tum quod futuri essent praeceptori gratiores, tum ut cunctis apparerent nobiles esse Pythagorei. Quo motus apud Plutarchum in octauo con uiualium Philinus, ex omnibus conuiuis Syllae Carthaginensis ipse solus inter epulas animatis abstinuit, ut agnosceretur esse Pythagoreus. Quare is à Leucio patria Tyrrheno Moderati Pythagorici discipulo reprehensus fuit plus illius dogmatis sequi scriptum, quam sententiam, quod & in alijs Pythagoristis fuerat reprehensione dignum. qui immodestè affecti moribus separatis & singularibus, uel in sociorum & amicorum coenis pa nem non frangebant ut caeteri, uel cerebella non edebant, uel surgentes ab epulis stragula conuoluebant, uel nudis pedibus sacrificabant, uel locuturi, à sole se auertebant, uel relicta populari uia, per diuerticula discedebant, uel cum ridentibus nunquam aut parum ridebant, uel à fabarum esu pror sus abstinebant, similiaque egregiè usurpabant magis superstitione quàm recta ratione ducti. Sola imitantes ad corticem symbola, negligentes uolun tatem, ut talibus notis innotescerent, & uulgò Pythagorici eiusdem ordinis uiderentur. Sunt igitur eiuscemodi symbola unius collegij signa. Caete rum addamus etiam quod diuinarum & humanarum rerum amplissima spacia dimetientibus nobis & innumera tractantibus memoriae plurimum conferant aenigmatica symbola, hoc est, notae quae figuntur animo, ut quotiens recordari libuerit, cito nostris obtutibus offerantur. Symbo lum ergo de rerum principijs commodissimum erit, Vnum & duo. quid enim citius occurrit res singulas intuentibus quam unum & duo, cum cau sas & originem uniuersorum scrutari uolumus? Nam primo aspectu cernitur oculis id quod estidem ipsum, & non est alterum. Ex quo ante omnia mente concipimus, quod idem & alterum sunt unum & duo. Ale maeon a utem Crotoniates, qui Pythagorae uixit aetate, duo appellauit multa, quae dixit esse contrarietates tanquam litem forte Empedoclis, uaga tamen posuit illa, & sine fine diuersa, ut album & nigrum, dulce & ama rum, bonum & malum, paruum & magnum, Aristotele in primo postnaturalia teste.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
