# Opera omnia 809

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 809. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/809
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/809

Pythagorici autem diuersa illa rerum inter se ultro citroque contrariorum, quas Alcmaeonij contrarietates appellarunt propter arithmeticae artis amorem iu numerum coartarunt denarium, celebrem illum & om nia continentem, ut finitum & infinitum, impar & par, unum & multa, dextrum & sinistaum, masculinum & foemininum, quiescens & motum, rectum & curuum, lucem & tenebras, bonum & malum, quadrum & oblongum. At haec ita sunt utralibet, quod duo sunt, idcirco diuersa sunt quoniam duo sunt. Nam si unum essent, contraria non essent. In decem uero uniuersa redegerunt, quod iste numerus est perfectissimus, quo cunctae na tiones & omnes populi praeter Thracas cum Graeci tum Barbari singulas res numerant non sistentes citra, nec progredientes ultra, tanquam naturalibus calculis decem digitorum. Sanè illius perfectionem ostenditiste orna tissimus mundus, quem cernimus decem tantum sphaeris, iuxta Pythago reos moueri, tantù etiam reliquis est perfectior, quantò plura numerandi genera continet, par, impar, quadratum, cubum, longum, planum, primum, incompositum, & primum compositum, quo nihil absolutius quod in decem proportionibus quatuor cubici numeri consummantur, quibus dicunt Pythagorici uniuersa constare. Archytas quoque nobilis Pythagoreus ille Tarantinus omne quod est, denario numero complectitur, quem Stagirita imitatur Aristoteles peripateticorum gymnasiarcha, decem genera entis nominat decem categorias, quo nomine sibi uolumen inscribere placuit ostendenti philosophice, ut Eustathius uoluit decem πράγματα, id est, entia realia, ut Alexander Aphrodisaeus decem φωνάς, id est, uoces, ut Porphyrius decem νοήματα, id est, intellectus siue conceptus. Vel ut lamblichus forte rectius decem uoces simplices, non ut uoces, sed ut significantes res ip sas simplices medio decem conceptuum simplicium. Assentiuntur huic Alexander aegęus, Ammonius Hermiae, & Simplicius, insignes sapientiae amatores, qui etiam gnauiter arbitrati sunt in istis decem generalissimis enti bus duo quaedam praecipua reperiri posse in quae diuiduntur, tametsi ab una essentia ortis, ueluti substantiam & accidens siue corporeum & incorpore um, seu materiale & immateriale, ut simplex et ut compositu. Ita namque duo amat denarius ut ab uno progressus nascatur per duo, & per duo redeat in unum, Primus enim incompositus ternarius est ex uno & duobus non quidem compositus & constans, quia unum non habet positionem secundum lamblichum, non facit ergo compositionem, quando uerborum sequi uolumus proprietatem. οὕτε γαρ ἡ μονὰς μένουσα ἔτι μονὰς θέσιν πρωσλαμβάνει οὕτε ἡ στιγμὴ μρνουσα σιγμη τὴν θέσινάποβάλλει, ut inquit Simplicius in commentarijs super praedicamentum quanti.i.Neque enim unitas manens ad huc unitas positionem assumit neque punctus manens punctus positionem abijcit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
