Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 81
Unproofread scanNot analysed yet
per coelum lineam uiridem debemus intelligere, quae girat uniuersum. 8 Animae à tertio lumine ad quartam diem, &inde ad quintam descendunt; inde exeuntes corporis noctem subintrant. 9 Per sex dies Geneseos, habemus intelligere sex extremitates aedificij procedentes à Bresith, sicut procedunt Cedri à Libano. 10 Rectius dicitur, quod Paradisus sit totum ędificium quàm sit decima, &in medio eius est collocatus magnus Adam, qui est Tipheret. 11 Dictum est ex Eden exire fluuium, qui diuiditur in quatnor capita, ad significandum quod ex secunda numeratione procedit tertia, quae in quartam, quintam, sextam &decimam diuiditur. 12 Verum erit omnia pendére ex fato, si per fatum, fatum supremum intellexerimus. 13 Qui noueritur in Cabala mysterium portarum intelligentiae, cognoscet mysterium magni lobelei. 14. Qui nouerit proprietatem meridionalem in dextrali coordinatione, sciet cur omnis profectio Abraham semper sit uersus austrum. 15 Nisi nomini Abraham litera Headdita fuisset, Abraham non generasset. 16 Omnes ante Moysem prophetarunt per ceruam unicornem. 17 Vbicumque in scriptura fit mentio amoris maris &foeminae, nobis mysticè designatur coniunctio Tipheret &Chienseth Israel, uel Beth &Tipheret. 18 Qui media nocte cum Tipheret compulabitur, prospera erit ei omnis generatio. 19 Eadem sunt literae nominis cacodaemonis, qui est princeps mundi huius, &nominis Dei Triagrammaton, &qui sciueritordinaretranspositionem deducet unum ex alio. 20 Cum fiet lux speculi non lucentis sicut speculi lucentis, erit nox sicut dies, ut dicit Dauid. 21 Qui sciet proprietatem quae est secretum tenebrarum, sciet cur mali daemones plus in nocte quàm in die nocent. 22 Licet fiat multiplex coordinatio curruum, tamen inquantum attinet ad Philacteriorum mysterium, duo sunt currus ordinandi, ita ut ex secunda, tertia, quarta, quinta, fiat unus currus, &sunt quatuor philacteria quae induit Vau. &ex sexta, septima, octaua, &nona fit secundus currus, &sunt philacteria quae induit ultima He. 23 Supra proprietatem poenitentiae non est utendum uerbo dixit. 24 Cum dixit Iob, qui facit pacem in excelsis suis, aquam intellexit austra lem &ignem septentrionalem, &praefectos illorum, de quibus non est ultra dicendum. 25 Idem est Bresith, id est in principio creauit, ac si dixisset in sapientia creauit.