# Opera omnia 811

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 811. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/811
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/811

Eam Pythagoras affirmat esse παγὰν ἀεννάου φύσεως. id est, fontem perpetuae naturae, quae nihil aliud est quàm cognitio rerum in mente diuina rationabiliter operante. Mentem ue ro ipsam Dei Pythagoras numerum allegoricè nuncupauit, cum diceret nu merum esse uniuersorum principium. Ita enim Plutarchus in libro de placitis philosophorum quarto scribit, τὸν δʼ ἀριθμὸν πυθαγόρας ἀντὶ τοῦ νοῦ προσλαμ βάνει, id est, Numerum autem Pythagoras pro mente accipit. Signum planè haud iniquum, quia in incorporeis nihil diuinius mente, in separatis nihil simplicius numero. Nec praeterea cogitari aliquid potest menti similius, & ab hoc perpetuae naturae fonte per riuos & cannales defluit numerus Pytha goricus unum & duo, id quod ab aeterno in ipso fonte immensi Oceani, fuit, erit, immo semper est, ubertim scatens, quod homines prisco seculo nomina rint Zena ipsum illud unum, ut Aristoteles uoluit hoc Homeri citans, εἰς κοῖρανοςἔστω. i. unus princeps sit, dicentes Zena pro Zeua uidelicet à uiuendo, quem Romani louem quasi Zeua nuncuparunt, & Cornutus in libro de gręca theo logia illum asserit totius mundi esse animam. Duo autem, nominata est Hera, illius Zenos hoc est louis & soror & coniunx, de quo sic Homerus in decimoquar to Iliados, ὖρν δʼ εἰσεῖδεχρυσόθρονος ὀφθαλμοῖσιν ἀ ὑποτασίγνητον καὶ δαέραζηνα δʼ ἐπὶ ἀκρυτάπης κορυφῆς πολυπίδακος ἴδης ἥμενον, id est, Hera, hoc est, Iuno aspicieba taur ithrona oculis eundem fratrem et leuirum Zena, hoc est, Iouem in summo ca cumine plurifontanae Idae sedentem. Quò facilius sensa possumus sapientissimorum poetarum de origine rerum cognoscere, quod in multifontana Ida, qui mons sic à prospectu nominatur ἀποποῦ ἰδῶν à pręcognitione ἐκ τοὰρ ἴδω τὸ γινώσίω Iupiter & Iuno resident, tanquam unum et duo in quaternionis Idea illa riuosa. Vn de fluunt omnium rerum principia quę philosophi ętate posteriori formam et ma teriam nominarunt. Idemque apud nos est forma & materia prima quod apud ue tustissimos philosophos unum et duo, apud idoneos illustresque poetas louis & Iuno, qui coeunt in Gargari montis Ida & conueniunt in diuinę mentis Idea, bi nis ambo bigis et quatuor ambo equis ducuntur, sed descendendo Iupiter in olym po manet, Iuno ad inferiora tendit, Homero teste sic dicens, ει γὰρ ὀψομονη πολυφόρβου πειρατα γαίυς. νῦν δὲ σεῦ εἴνεκα δε ὕρο Κατʼ οὐλύμπου τόδʼ ἰκάνω. i. Vado uisu ra pabulosae extrema terrae, nunc autem tui causa huc per olympi istud uenio Neuter tamen alterum omnino deserit. Hoc igitur modo exit à mente diuina uniuersi exordium. Respiciens.n.Tetractys ad sui essentiam quae est prima unitas, omnium productrix, et simuloriginem suam à primo producto reminiscens quoniam binarius est, sic ait, semel unum bis duo, mox constat quaternarius habens in cacumine uerticis sui summam unitatem, fitque subito pyramis, cuius basis est quaternarius planus apud arithmeticos superficiem significans.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
