Latin
813
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 813
Unproofread scanNot analysed yet
Mundi eius conditio est, quod totus quicquid est purissima forma est, cuius asserunt louialem esse naturam, quae immortalia &mortalia informet, et fotu specifico cuncta utriusque mundi in suo esse conseruet, de quo extat illud Maronis: O pater, o hominum, diuumque aeterna potestas, propterea ob fomentarium calorem spiritalis Sol ueteribus lupiter dictus est. Vnde salij Martis gradiui sacerdotes eum appellarunt Lucecium, &Cretenses Phosphorum, ab eoque denominatus est olympus, quod totus fulgeat, in quo louis totus praesidet &praeest: immo, totum quod est, ipse est. Hinc illud quoque in nono Aeneid. Annuit &totum nutu tremefecit olympum. Eius, inquam, conditio est receptare formas simplices, immateria les, separatas, per se existentes, tam uniuersales quàm indiuiduas. Continet enim omnes Ideas Ideatas generum &specierum ceu exempla ipsa contractio ribus exemplarijs imitando, quorum exemplar signatorium consistit in men te diuina. Sic enim nominare uolumus quod est in mundo deitatis exemplar absolutum. In mundo intelligibili exemplum abstractum, &in mundo sensibili non exemplum, sed exemplarium illud contractum, quo sigillum, figura, &cera sigillata. Huc accedit secundò chorus altera proprietas, ἀπὸ τῆς χαράς i. à gaudio beatorum spirituum infinito et uoluptate immutabili deorum dictus, qui uernae illius habitaculi &ciues olympionicae myrtea corona ouantes ambrosia, &nectare diuini conuiuij perpetuo sruuntur, ridentes risum inextinguibilem. De quo sapientissimus poetarum Homerus ἄσθεςος δὰρ ἐάρτο γέλως ματάρεσσιθεοισιν, id est, Inextinguibilis certè excitabatur risus beatis dijs, quod omnino laetitia illorum sempiternam ostendit, quam iugi concen tu citharis, et caeteris musarum instrumentis, tripudio, choreis, symposijs, quie tis cubilibus, &interdum dulci somno, praeclarus ibidem Melesigenes eleoanter in Iliados primo libro expressit. Quid ni Marrane? Quaenam potest ma ior cogitari uoluptas, quam Deum uolentem, &post eum rerum omnium Ideas atque formas aspicere purius &transparentius quàm secundarum creaturarum ulla, deinde uisiones quoque suas inferioribus pandere, quod omne deo rum est proprium atque suum. Ideoque Dei quandoque uocantur Latinè, qui &Graece thei ἀπὸτῆς θέης, id est, à speculatione ac uisione, unde θεαὼ signifi cat aspicere uidereque, nominantur &quandoque angeli dum uisa caeteris enun ciant, ut Orpheus Mercurium inuocans ait, ἀλύθι μσερμεια δεὸς ἄγγελε καιάδος ὀνέ, ἐρμηνεῦ ἐρμηνεῦ πάντων, id est, Audi me Mecuri Iouis angele Męadis fili, explanator omnium. Nam ἀγγέλλειν, nunciare ac explanare dicimus.