# Opera omnia 816

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 816. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/816
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/816

Quo seipsum declarat, quae scripserit de diuinis allegoricè scripsisse non autem omnia planè ac apertè, numerauit dies beatitudinis, dies mille annorum & annos quadraginta millia annorum, & paradisum habere docuit pauimentum aureum smaragdis & hyacinthis crebro interpositis distinctum, omni fructifera consitum arbore, decurrentibus per amcena arua fluentis, quorum alia quidem lac, alia mel album, alia uinum purissimum fundunt. Haec in libro de doctrina Mahometh, ubi per sensibilem paradisum designat illum, quem ratio non capit intelligibilis mundi hortum. Duos enim paradisos Mahometh in Alkoran nobis proposuit, cum in Azoara sexagesima quarta, sic ait, Qui timuerit coram Deo stans, duos paradisos rerum multiplicium omnimodique boni foecundos, hęreditatem accipiet. Ita duas quoque ostendit ciuitates Hierusalem cum in libro de doctrina quaerit Abdias. Quare Hierusalem dicatur domus benedicta. Respondit Mahometh, quia in directo coelestis Hierusalem sita sit. Haec ad nostri Simonis Cabalistica, quae audiuimus haud parum alludunt, de duobus scilicet paradisis altero, coe lesti & altero terrestri geminos mundos significantibus uisibilem et inuisibilem, il lum nobis praesentem, hunc nobis futurum, eum quidem de quo satis mul ta paucis exposuisti, quare oro Philolae, ut de nostro quem incolimus reliqua prosequaris. Faciam sedulò Philolaus ait, si prius te commonuero ne cum rudibus philosophastris erres, qui ea tantum sapiunt, quae oculis cernunt, ut de Anthisthene scripsit Ammonius Hermiae cum dixisset: Ho minem quidem uideo, humanitatem autem non uideo. Vnde putabat humanitatem nihil rerum esse, nisi cogitationis figmentum, ταῦτα ἔτιοῖνος ἔλε γε, τῇ ἀὐσθήσει μόνῃ ζῶν. καὶ μὴ δυνάμενος τῷ λόγω εἷς μεῖζονα ὕρεσιν ἔυρεσιν ἑαυτὸν ἀνεγGεῖν.i. Haec ille dixit sensualitate sola uiuens & non potens ratione ad maiorem inuentionem seipsum extollere. Ita Hermiades in Isagogis. Haud aliter tam sunt quidam obtuso ingenio, qui acutius contemplari nequeant, nisi quantum pupilla comprehendat, aut manus palpent, & quaecunque de uita coelesti, de dijs superis, animabus in coelo aut de coelitibus audiunt, ea mox ad coelum uisibile stellarumque sphaeras, firmamentum mobile, & quos sensu percipimus orbes referunt, ac si in tanta turbine motuum, et irrequieto mu tationum tumultu, uita beata consistere posset, sequentes uerò spiritalem sen sum & subtilem mentis illuminationem, ipsi quidem intelligunt maiorem esse ueritatem in ijs, quae non uidentur quam ijs quae uidentur. Ad hoc Pythagoreorum propensa est uoluntas, ut credant per hunc mundum, & quaecunque in eo locantur adumbratum esse imaginem eius, qui extra coe lum sit ueri mundi, comprehendentis solum intelligentias, formas, & animas à corporibus substantia, uirtute & operatione separatas. Vnde animas hominum ab omni sorde turpi defęcatas, abiecta corporali mole firmiter tenent, & nullatenus dubitant extra hoc uisibile coelum omne ac ultrà qualemcunquam incommoditatis aleam in aeternitatis olympo habitare, om ni libertate donatas, & nulli necessitati obstrictas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
