# Opera omnia 819

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 819. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/819
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/819

Pro inde aperta nobis iam extat sensibilis huius origo mundi, quem pyramidis & cubi coniugium lege naturae celebratum peperit. Earum figurarum tetragonae bases continuo unitae dodecaedron efficiunt pythagoricum quip pe symbolum, quod designatur ipsum uniuersum ex materia & forma compositum: illius recte meminit Alcinous de dogmate Platonis, sic dicens, τὸ δὲ διωδεταέδρω εἰς τὸ πὰν ὁ θεὸς κατεχρήσατο, id est, Dodecaedro ad uniuersum Deus utebatur, scilicet, cum hunc mundum fabricaret, Octangulo nanque cu bo si pyramidem ex quatuor triangulis aequi cruribus eleuatam superposue ris aedificium dodecaedri artificiosè construxeris, ubi succumbit cubus, seu talus uti mater, & incumbit pyramis uti pater. Sic enim Timaeus Locrus il le nobilis Pythagoreus in libro de anima mundi, πὸ μένεἶδτος λόγον ἔχει ἄῤῥενὸς τε καὶ πατρὸς, ἀ δʼ ὕλα, θήλεός τει καὶ ματέρος. τρίτα δεεῖ τὰ τυτέων ἐκγωνα. i. Forma quidem, inquit, rationem habet maris & patris. Materia uero foeminę atque matris, tertia autem esse horum genimina. Ex his igitur omnia huius mun di quae sunt non perperam affirmamus certis seminibus & secreta facultate ficri, sanè mira uarietate apparentia propter uariam formarum ad suas ma terias conmensurationem, & infinitorum peneaccidentium, quę συμππώματα Epicurus uocat admistionem, per abundantiam & defectum, litem & ami citiam, motum & quietem, impetum & tranquillitatem, rarum & densum. Vnde oriuntur orbes & stellae, quatuor item elementa, ex quibus euaporant calidum & humidum, & frigidum & siccum, tum quęlibet etiam sensuum obiecta. Inde aliud alijs contingit, & efficit omnes res, ut conuertant formas, muteritque colores, Lucretij testimonio. Sentis ne, quantum nos iam cum plebe philosophorumambulamus, & uulgariam terimus uiam, quando in haec physica lapsi sumus, quare cum multi multa de natura scripsere, minus uirium nobis adhibendum est, ut quid de rebus naturalibus senserit Pythagoras, ostendamus, à nobilioribus & diuinioribus sumentes initium. Naturales sunt dij, supernaturales uero dij deorum, illos mundus inferior alit, hos mundus superior fouet, unde & superi dicuntur, de quibus antè haud parum multa disseruimus. Dij deorum simplicissimi & purissimi, quia nusquam sunt, ideo supercoelestes sunt, quia ubique sunt, ideo nobiscum sunt, istic indigenae, hic aduenae. Nunquam enim in nostro mundo sunt, nisi missi, quare angelorum nomine gaudent, cum adhaec ima deuergunt, quoniam regis regum nuncij sunt, habitu tamen & facie nobis apparent quali uolunt, iuxta libertatem arbitrij semper beneficiorum erga nos amantissimi. Sed inferiores dij ad supercoelestia nunquam migrant, ad nos uero ZZ 2 & ad & ad nostra quandoque legationem assumunt, unde et pari modo est, quan do angeli nominantur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
