# Opera omnia 82-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/82-2

39 Ex praecedenti conclusione intelligitur, cur in Genesi à timore laudatur Abraham, quem tamen scimus per proprietatem pietatis omnia fecisse ex amore. 40 Quotiescunque ignoramus proprietatem à qua est influxus super pe titione quam petimus, ad dominum naris recurrendum est 41 Omnis anima bona, est anima noua ueniens ab oriente. 42 Ideo Iosephossibus tantum sepultus est & non corpore, quia eius ossaerant uirtutes & militiae arboris superioris uocati Sadich influentis ad terram superiorem. 43 Ideo Moysis sepulchrum nemo nouit, quia exaltatus est in lobeleo su periore, & super loboleum misit radices suas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
