Latin
820
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 820
Unproofread scanNot analysed yet
Deus autem Optimus Maximus, tam infima quam suprema &media singula penitissimè inhabitat, ita ut nihil sit entium sine Deo. Praeterea dij orbis nostri praestantiores sunt. Inferiores autem in corpore humano animae, quanquam illi apud corpora, hae in corporibus. In medio autem horum sua loca tenent daemones &heroes. Daemones prope deos, heroes prope animas. Quorum Pythagoras in aureis carminibus meminit, &singulis quibusque suum tribuit cultum. Nec illis tamen aras sanguine foedari, nec animalia immolari permisit, nisi publicg utilitatis cau sa, magis autem thure atque hymnis quotidiana &priuata sacrificia fieriu olu it. Vn de illud extat, Thure Deum placa, uitulum sine crescataratro. Cumque homo sit quaedam mundi huius effigies, unde Microcosmus, hoc est, paruus mundus nuncupatur, in multis paria recepit mundana nomina μεταφοριΚῶς, &more translatitio. Mens enim in homine Deus appellatur instar mentis summae ac primę, aut per homonymiam, aut per participationem. Et anima rationalis quę per mentem ad uirtutes &optima quaeque uoluntatem inclinat, dicitur daemon bonus siue genius: quae uero per fantasiam &prauas affectiones uoluntatem ad uitia &pessima quaeque trahit, nomina tur daemon malus. Quamobrem Pythagoras Deumorat, ut homines à ma lo liberet, &omnibus ostendat quo daemone utantur. Exuto demum corpo re si foedata uitijs manserit, fiet dęmon malus, &uita eius δυσδαιμονία, id est, infelicitas uocatur. Sin uerò abiecerit uitia, nihiloque minus impressus ei duret solicitudinis character, nec penitus omnem erga humanos &morta les etiam quantumuis uirtutis mores affectionem reliquerit, aliquanto erit temporebonus daemon, &in huius mundi amenitate feliciter fortunateque deget singulari semper cum laetitia, tanquam quae bene gesserit adhuc memori secum mente uolutans, ad eadem recte gerenda nondum extinctam retineat uoluntatem, cuius uita graecis ἐυδαιμονίαν. id est, felicitas dicitur. Vnde illud Vergilij Maronis ortum est, Quę gratia curruum amo rumque fuit uiuis, quae cura nitenteis pascere equos, eadem sequitur tellurę re postos. Illam animam priscos lemurem nuncupasse accepi, cuius generis si quis sit qui beneuolentia erga nos ita ducatur, ut nostri &nostrorum cu ram sortitus, pacato et quieto numine domum possideat, lar dicitur familia ris. Sin autem propter ad uersa uitae merita nullis bonis sedibus, interuagatione ceu quodam exilio punitur, terriculamentum bonis hominibus inane, at noxium malis, larua nominatur. Cum uerò incertum est qua sortitio ne fruatur, larne sit an larua, nomine Manendeum nuncupant, cui honoris gratia Dei uocabulum addidere, quoniam eos pronunciant etiam Deos, qui iustè ac prudenter uitae curriculo gubernato mortem sanctam obierunt. Caeterum promiscuè Deos, angelos &daemones etiam eos nominamus ingenuos spiritus, qui singulis quibusque hominibus cumstodes addicti, minimè conspicui, semper absint non modo actorum testes uerumetiam cogitatorum, qui nos quoque post mortem sequantur usque ad summi dęmonis potestatem, iudicium atque tribunal.