# Opera omnia 822

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 822. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/822
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/822

Quod autem magna pars horum non rationaliter agere uidentur certè corporum dyscrasia culpatur, quia debitis non sint dotata instrumentis, ideo uerba non habent siue cicures seu ferae, sed symbola & notas certas pro uerbis tenent, quibus signis inter se cogitatus suos exprimant. Sic igitur bestiae loquuntur, non dicunt, quod Graecè significantius aiunt λαλουσιμὲν, ὐφράυσι δὲ, omnium illorum Plutarchi uolumina deplacitis philosophorum te stes cito ualde bonos. De reliquis mundi huius siue substantijs seu accideu dentibus scriptores extant pene innumerabiles in omni philosophorum secta, quorum alij generaliter sunt locuti de uniuersi natura, ut Aristoteles Theophrastus, & tui Arabes, Maurique prope omnes: alij particulariter de singulis quibusque rebus, ueluti Iulius Pollux, Dioscorides, Plinius, & his si miles. Capita cunctarum tamen disciplinarum quotuquisque posteriorum à Pythagora philosophię thesauro tanquam hęres apprehendit, & eam hę reditatem literario studio excoluit, proque peculiari quisque bonitate ingenij quantum ualuit maximè adornauit & pro uirili extendit. Sed quid cuncta uel scire uel opinari iuuat? si non in hac nobis uita omnem adimant moerorem & cruciatu, in altera post uacuitatem malorum non addant cumulatissimam omnium bonorum complexionem quaetam studiosè didicimus? Quid iuuat denique quod bene sciendo malefacimus, & malefaciendo non omnino metu uacare ac ita nullo animi tranquillo statu frui possumus? Quid rursum quod mo nitis probè obedientes instariumentorum semper iussa exequimur, alioqui omnibus in rebus stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, nihil à bruto distantes? quare opportunum uidebatur Pythagorae omnem philosophiam ad bea titudinis exoptatae fastigium & expeditam aeterni gaudij securitatem destinare, quam in contemplatione summarum & diuinarum rerum collocauit. Eum fructum ceu relicis arboris indefessa philosophandi studia nostra proculdubio sequunturum putauit, si nos prius anima purgata uehementer declinemus à uitijs, & colamus uirtutes diligenter quo planè nullius mali nobis ipsis conscij laeta mente hilarique studio mathematicis speculationibus incumbamus, quę nobis medię ob uersantur inter res naturales & diuinas, sunt enim à materia partim inseparatae ut naturalia, partim separatae ut diuina, circulus nanque seu harmonia quanquam absque materia non subsistit, tamen absque materia esse intelligitur quinim mo nullius materiae agitur cura cum quęlibet mathematica tractamus. Cum igitur difficile, ne dicam impossibile, fuerat intellectum nostrum subito à natura lib. ad supernaturalia et ab omnino materialib. ad penitus immaterialia tran silire, iccirco uoluit Pythagoras discipulis suis quasdam res in medium pone re quas et sensu aliquo modo possent et intellectu comprehendere, demonstra tionesque illarum ob hanc causam mathemata seu mathesis hoc est, disciplinas nominauit, quem uerò deijs librum composuerat Eruditionum siue Institu tionum inscripsit, quasi iuuenibus ac pueris aptum, propter quos & id no minis elegitπαιδευτικῶν, in quototum quicquid dici poterat de numeris, de figuris, & de harmonijs explanauit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
