# Opera omnia 824

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 824. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/824
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/824

Quae cum aetate nostra legantur publicè nunc sola prosequar eiuscemodi symbola sine scriptis tradita, ut discipuli memoriae uiribus freti, consuescerent ad signa prolata bonis moribus uiuere, professumque philosophiae ordinem quotidie inter se arcanis tesseris affirmare. Quorum e numero haud quaquam pauca illustris ERASMVS patria ROTERODAMVS professione Theologus, eloquentissimorum nostro seculo facilè princeps & dulcis Siren cum ingenti sua laude quam de politiorum literarum studiosissimis qui busque optimo iure meretur, in libris suis uel posteritati, admirandis Adagiorum luculenter expressit. In consequendis sanè uirtutibus Pythagoras haud parum consuetudini tribuebat, adeò in teneris consuescere multum est. Vnde mores dicti sunt uση quasi ἔθν, hoc est, consuetudines, quod Sragi rita ille saepe in Ethicis approbat, & noster ipse, iussit optimam uitae rationem eligere, illam nanque iucundam, inquit, reddet consuetudo. Vniuersam itaque moralem philosophiam ordinabat in treis metas. Principio in Dei di uinorumque cultum. Secundo in singulorum quorumque hominum ad seipsos respectum. Postremo erga cęteros officium, nam quod ad diuina prę stantius attinet. In primis nihil esse gratum superis docuit, quod non sit sordibus uacuum & planè purgatum, quare id adagionis tradidit crebro haberidum in ore μὴσπένδειν θεοις ἐξ ἄμπελων ἀπμήτων, id est, non esse libandum dijs de uitibus non putatis. De purissimo quoque adore statuit sacrificia fieri. Vnde est suum illud: Ne sacrifices absque farina. Sacrificium hoc Pythagori cum maximè uetustum est, quod uino & pane fit. Quae autem Deo dicata sunt, ultrà non debent ad humanos usus transferri, admonebat igitur saepe dicens: A gallo candido abstineas. Perseuerandum uerò esse in humilitate ueris adoratoribus hoc symbolo praecepit καθῆσθαι προσκυνήσοντας, id est, sedere adoraturos, nam quod in adoratione oporteat circunquaque prospicere, de quo illud ortum est, Adora circumactus, prudentiam circa diuinas preces indicat, ne iure in nos ita retorqueri possit, nescitis quid petatis. Caeterum quo ad nos ipsos rectè uiuendi norma consistit in hominis decoro, quod extremorum est medium, inter abundantiam & defectum, utrolibet enim uitiosus est & mancus & centimanus. Inde symbolum hoc, Stateram ne transilias, praecipit studijs & actis omnibus moderamen adhiberi: apertius autem quod ipse dixit, Salem apponito, id ad affectiones nostras quae passiones appellantur, rectè pertinet. Est enim sal nota modestiae, quoniam in cibatu hominis admittitur nec nimius nec minimus, utrun que sanè respuitur & quod insulsum est, & quod salsissimum. Igitur salemne transgrediaris prouerbium quoque fuit. Proinde affectiones in nobis passionesque uniuersae quadam mouentur apparentia boni aut mali, bonis laetamur praesentibus, tristamur malis, rursum bonaconcupiscimus futura, mala timemus. Ergo gaudium & moeror elementa sunt passionum ex qui bus omnes animorum nostrorum motus oriuntur, quorum rectitudo uir tus dicitur, obliquitas uitium.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
