Latin
825
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 825
Unproofread scanNot analysed yet
Apparent tamen saepe nobis bona quae mala sunt, econtrario quę bona sunt, uidentur non bona, multum enim, ut ait Seneca, uerum &uerisimile inter se differunt, quare contingit error facilè in imperito uulgo cuius magna copia est. Eum Pythagoras suis discipulis auertere studuit symbolicè admonens, Per uiam publicam ne ambu les. i. ne uulgi sequaris errores. Nam quod usurpari etiam hoc uolebat, Extra publicam uiam ne uadas, iam insinuauerat loquendum esse ut multi, potiusque quod apud omnes constat, tu ne impugnes. Vnde istud est, Aduersus solem ne loquaris, ne uidelicet incidas in pericula, quod rectè monet illud, Acutum gladium declines. Id fit si honesta uerecundia utaris in publico, cuius haec nota est, Aduersus solemne meijto. Nunc igitur sublato circa bonum &malum errore, temperandum esse statuit uoluptati &moerori, cupiditati &timori, quare dixit, Risui aequè atque tristitiae manus non dedendas. Nam gaudijs &uoluptate nos frui secundum harmoniam iussit, hoc est. cum honesta quadam temperantia, quàm appellauit lyram. Vnde hoc symbolum ὑδαῖς χρῆδι πρὸς λύραν. id est, cantibus utendum ad lyram, non prorsus inane mysterium fuit, quo semper ante initium soporis utebantur, neperturbatis molestarentur insomnijs, quae dum irruissent, surgentes iussit lecti stragula excutere ac conuoluere, hoc est, insomnia glomerare in unum et reijcere, ne rememorata grauarent. De moerore sic loquebatur, Arctum annulum ne gestato, per quod exclusit cunctum animi dolorem, nisi super admisso peccato, quapropter in suis ita cecinit carminibus, Mala quidem si feceris, dole. In caeteris Pythagoras, Cor ne edendum mandauit, id sic est, ne te excrucies: quin ubi efferbueris in iram, Ollę uestigium in cinere confundito, quod designat ab ira deferuescendum, &praeteritorum malorum tollendam esse memoriam. De cupiditate hoc modo, Quae uncis sunt unguibus, nenutrias, idque contra manus rapaces constituitur: immo neque de quotidiano uictu sis abundè solicitus, quare ait, Choe nici ne insideas, est autem choenix cibus diurnus, quam uocant prębendam, alij sportulas appellant. Pariter uerò ne ullum auaritiae in animo tuo recon ditae argumentum ostentes, it a commonuit, Quae deciderint, inquiens, ne tollito, per quod uetuit etiam suarum quenque rerum non decere ardentio rem esse amatorem. De formidine ita, Ne reflectas ubi ad terminos perueneris, quo symbolo non tantum trepidare mortem prohibet, uerumetiam quicquid in fatis est quantumcunquetereat. Hi nanque sunt termini definiti et determinati quos transire non poteris. Frustra igitur times quod reflectere aut uitare nequeas, ab eiuscemodi quippe casu nusquam resilire, fortitudinis quidem laudatae ac egregiae magnanimitatis est. Enumerauimus perfunctoriè notas Pythagoricas.