# Opera omnia 828

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 828. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/828
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/828

Ergo aliter loquens, aliter sentiens, & si semper idem sapiens, per quaedam symbola ceu memoracula doctrinam suam suis impertitus est, ita ut ad priscorum imitationem aliud dictum, aliud referret intellectum. Ab eo nanque, ut de primis exordiar, pro Deo ponitur infinitum & unum, pro rebus incorporeis numeri, pro corporeis figurae, pro mistis harmonia, pro sordibus & peccatis, uites non putatae, pro eo quod est in uita purissimum, farina, Gallus candidus nota est Deo dedicati, Sedere designat humilitatem, Circunactio prudentiam, & haec quo ad diuina. Istud ad rem priuatam & uirtutes spectat, Statera symbolum iustitiae, Sal notat modera men, Via publica errores uulgi, Sol ponitur loco manifesti & aperti, Acutus gladius significat pericula, Lotium inuerecundiam, Cantus uoluptatem, Lyra harmoniam, Stragula lecti, insomnia, Annulus strictus dolorem, Esca cordis cruciatum, Olla ebullionem irae, Vngues recurui rapinam, Choenix alimentum, Res decidentes fortunam, Termini fatum, ista sunt hominis quo ad seipsum, illud iam sequitur, quod uersatur erga alterum. Dextra notat amicitiam, nigra cauda falsos fratres, Vngues & crines symbola sunt propinquorum, Hirundines garrulorum, & eorum qui excedunt ingrati, Panis mysterium est uerae amicitiae, Oleum adulationis signum, Ignis iracundiae, Gladius exacerbationis, Onus molestiam insinuat, Matella figurat indignum, Arbor mitis hominem utilem, Piscis hominem innocentem. Hactenus de re priuata. Nunc de Republica. Corona signum est legis & regiminis, Ligna uiae res uniuersitatis, ambitionem Faba demonstrat, omnia symbolica, omnia figurata & allegorica. Quod nisi plura in discipulis Pythagorae putares inueniri posse, profecto haec omnia reducerem ad eius uiri mathematicas proportiones, quonià unum & duo prima progressione fiunt tria, ecce Rempublicam: & ter tria sunt nouem, ecce rem diuiuam: & ter quatuor sunt duodecim, ecce rem priuatam quo ad se. Est igitur Respublica trigonus, & res priuata tetragonus, & sicut se habet sedecim ad duodecim, ita se habet duodecim ad nouem, singula in proportione hemiolia, hoc est sesquialtera. Vide quam docilis te pręceptore sum & quam egregiè pythagorisso. Tu uero quem meipsum facis? Tum Philolaus, planè Pythagoreum, inquit, iam enim tibi permitto rumpere silentium, satis disciplinarum habes, si omnia formalia intellectualiter intelligas. Ad haec Marranus: Ego certè quid hoc sit ignoro. Dicam, ait ille, Si omnia quae tibi apparent, à sensu ad mentem tranferas, hoc est, si corporeas passiones omneis reijcias, & mentis contemplatione perfruaris. Iam uerbi causa in latissimo campi spacio longè distantem à te hominem uidere te uelim, tu uero ignorans quid II. Lib.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
