Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 83
Unproofread scanNot analysed yet
44 Cum anima compraehenderit quicquid poterit compraehendere, coniungetur animae superiori, expoliabit indumentum terrenum à se, &extirpabitur de loco suo, &coniungetur cum diuinitate. 45 Sapientes Israel post cessationem prophetiae per spiritum, propheta runt per filiam uocis. 46 Non ponitur rex terrae in terra, quin prius humilietur militia coelestis in coelo. 47 Per dictionem Amen, ordo habetur expressus quomodo numerationum procedant influxus. Conclusiones numero quingentae, secundum opinionem propriam, quae denaria diuisione diuiduuntur, in conclusiones Physicas, Theologicas, Platonicas, Ma thematicas, Paradoxas dogmatizantes, Paradoxas conciliantes, Chaldaicas, Orphicas, Magicas, &Cabalisticas. In quibus omnibus nihil assertiuè uel probabiliter pono, nisi quatenus id uel uerum uel probabile iudicat sacrosancta Romana ec clesia, &caput eius benè meritum summus Pontifex Innocentius octauus, cuius iudicio, qui mentis suae iudicium non summittit. mentem non habet. Conclusiones paradoxae numero XVII. secundum propriam opinionem, di cta primum Aristotelis &Platonis, deinde aliorum doctorum conciliantes, qui maxime discordare uidentur. Nullum est quaesitum naturale aut diuinum in quo Aristoteles &Pla to sensu &re non conueniant, quamuis uerbis dissentire uideantur. 2 Qui dicunt innascibilitatem esse positiuam proprietatem constituentem patrem inesse hipostatico incommunicabili, ab opinione sancti doctoris, à qua multum secundum uerba uidentur discordare, nihil discordant. 3 Deponenda sexta notione, quę est inspirabilitas, non debent discordare Thomistę &Scotistae, si rectè suorum doctorum, fundamenta introspiciunt. 4 Desubiecto theologiae fundamentaliter &radicaliter concordant Thomas, Scotus &Aegidius, quamuis in ramis &uerborum superficie quilibet eorum à quolibet dissentire plurimum uideatur. 5 De quaestione illa: Vtrum sit unum esse in Christo, aut plura esse: dico Scotum &Thomam non discordare. 6 De distinctione ex natura rei non debent discordare Thomistae &Sco tistae si suos doctores fundamentaliter intelligant. 7 Deata De attributorum distinctione non discordant Thomas &Scotus. 8 In hoc articulo praeciso à suis appendicibus.