# Opera omnia 833

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/833
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/833

Postremo eos aiunt qui luto & coeno corollaria illa inuoluerint & reuoluerint affirmare solitos, in eisdem conscriptionibus nihil contineri ab alpha ad O, quod uon antea in defensione publica lo. Reuchlin contra calumniatores suos Colonienses iustificatum, solutum & resolutum fuisset, quod lectori cuique lucidius stellis claruerit. Astarotum itaque semper eandem cantilenam pro turpi sua lingua canere. Hos cauponi sermones fuisse cum hospitibus et conuiuis suis dixe runt Philolaus iunior & Marranus, graue nimium putantes, in re tam par ua & puerili, tot annis tam ferociter digladiari. Et simul atque uestiti erant, tum Simonis domum uti constituerant, uelociter sese corripuerunt. Cumque in ter se, ut ipsorum usus ferebat, amicissimè consalutassent, Marranus sic incipit, Quam delectauerit pridiana disputatio tua, uenerande Simon, incredibile admodum est, et uix dici potest, ita sumus te nobis absente impatientes mo rae, qui praeter ullam erubescentiam mox atque pręterijt sabbatum tuum antelucani ad uenimus. Et ille, Veneritis prosperè, inquit, amici optimi, an non & uos hodie feriae tenent, quem diem Soli nuncupatis. Tum Philolaus, Pythagorica sumus turba, inquit, dies omneis festos agimus, quando hilari mente con templamur, nec sabbathum aliud quippiam censemus quam relictis negocijs secularibus dare operam ut adhaereatur diuinitati. Sic enim nobis Pythagoras iussiit, authore Laertio, ξυνῆνας δῶ τοῖς θεοῖς.i. conuersari oportet cum dijs. Nisi quod tu numerum ueneraris septimum ocio aptissimum, qui etiam nobis Pythagoreis nihil rerum parit, & Minerua nominatur. Tum Simon, Legiauscultandum est quae sua cuique distribuit & naturae ipsi pro anima est, uoluit enim ea & uiribus corporum seruire, sine quibus nec ratio sana esse nec mentis lumen conseruari ualidè possit, quapropter meditationem mensis lunae, hoc est, septimam uitae partem quiescere constituit, in qua nihil agere liceat, nisi quod obmissum irreparabiliter noceat. Eae nominantur, si rectè memi ni, Romanis feriae statiuae uniuersi populi communes & faciundis rebus diuinis consecratę, utque non semper philosophari Neoptolemus permittet ille apud Ennium, ita non semper non omnibus, non omnia de Deo meditari uel ex uestris sunt qui pręcipiant, sed est & quando et quibus & quantum. Na zianzeno ad Eunomianos authore, quem aliquando Graecè legi uirum & do ctissimum & eloquentissimum, in Achaia cum degerem. Ita non uilescet quod est optimum & infinitum finitè pro nostra mensura concipietur: Sex ergo diebus operamur, ac septimo quoque die & corporaliter ociamur quan tu permittet uiuendi necessitas, & mentaliter post uoluntatis purgationem diuinis intenti sumus, & festiuiter cum omni tranquillitate res sacras laudamus, solique tunc Deo seruimus. Huc uergit quod dicunt Cabalaei nostri Non mοuor biu λ70, id est, Sabbathum est mysterium Dei uiui, ut in Porta Lucis capite secundo.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
