# Opera omnia 834

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/834
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/834

Extat nanque symbolum muridi superioris, hoc est, lobelei aeternitatis, ubi cessat omnis labor, quare gemino dicendi usu legibus indicitur quinto Deuteronomij: Obserua diem Sabbathi, quod uult intelligi actionibus exterioribus iuxta mundum inferiorem. Ex Exodi xx. Memora diem Sabbathi ad sanctificandum illum, uidelicet animae uires coniungendo menti ad contemplationis profectum iuxta mundum superiorem, Agnoscitis iam ne? quod Sabbathum est nota diuini seruitij, quo sensus & ratio absoluuntur ab occupationibus materialibus quantum permittit humana imbecillitas, & energia mentis alligatur occupationibus formalibus ad consyderandum quae sursum sunt. Istud lex uoluit per haec duo uerba innuere η21 –υ id est, obserua, memora, quibus intelligunt ex magistris nostris quidam praeceptum Sabbathi esse affirmatiuum & negatiuum dicentes, obserua, id est, caue, quod semper eis uitare significat, quatenus nos arceat ab omni quod sanctitati contrarium est. Alij obserua explanant custodi, ut nocti custodiam attribuant, & recordationem diei, ac illud haud obliquè ad Cabalistarum quadrat fundamentum, qui hunc mundum esse noctem, & mun dum uenturum. i. superiorem ac intellectualem esse diem putant, hic seruos degere, istic uiuere liberos, his dicendum caue, custodi, obserua, illis reminiscere, recordare, memento, quoniam haec uox *n id est, reminiscere continens praeceptum affirmatiuum procedit examore, uerbum uerò ca ue pręceptum negatiuum impletur ex timore, liberorum autem est amor, seruorum timor, in omnium pręceptorum reputamus alterum altero nobi lius. Ferme in hanc sententiam longiore tractatu Moyses Gerundensis in Exodo scripsit, quibus duo esse Sabbatha recipimus, ducti scripturae testimonio Ezechielis XX. Sabbatha mea dedi eis, Nam pluralis locutio duorum numero contenta est, quippe non solùm ut generaliter uno uocabulo singulas feriarum species in lege numeratas Deus exprobare nobis uoluerit, quemadmodum Dauid Kimhi & Thalmudici opinantur, uerumetiam ut peculiari hoc nomine datum optimum & donu perfectum à Deo nobis concessum, quòd loboleum superius appellamus, memori semper mente con plectamur, De quo Porta lucis sic 72ην ΠΚηΦεUτIγβυNVUNTVid est haec est hebdomata superna, quae uocatur lobeleus. Vnde omnis remissio propiciatio & infusio gratiae descendit, quam satis nemo eloqui ualeat, cum nec oculus quidem uidit nunquam, o Deus praeter te. Est enim pnοu naw Sabbathum quietis & Sabbathum sabbathorum, quo animae humanae omnes purę reiecta labetandem redibunt liberè ad haereditatem patrum, & mittentur in possessionem uerè nostram atque propriam, quam acquisiuimus & retinemus per animam Messihae de tribu Iuda sep timi ab Abraham patriarchę procuratorio nomine in orizonte mundi su persupremi iuxta scripturam, Et supra lubileum mittet radices suas. Hieremiae x vij.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
