Latin
DANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 835
Unproofread scanNot analysed yet
Quae interpretatur Cabalista ille praestantissimus Sopher Ama in lib Dvin, id est, reconditorum, psalmi undeuigesimi super uersu: Dies diciθο ν γοῦ ηbνι ἐκ πνρυντα ἐὴ ὑν 77 E N n bD NWN DρZN dest, Vult dicere unusquisque ad familiam suam, et ad haereditatem patrum suorum reuertetur, qua si diceret, quod ascendent per angelos ad locum destinationis suae, quod est flumen Dei repletum aquis. Haec Rabbi Ama, &sunt aquae quae suprà coe los sunt in mudo intelligibili unmon nona uxnus ubi obseruantes Sabba thum, fruuntur &cibantur haereditate Iacob patris eorum, ut dixit Esaias Sanè illud ipsum quidem est Sabbathum Cabalistarum omni tempore sanctificandum, in quo non carnis, sed animae sequimur uoluntatem, &meditamur diuina, nihil contra Deum intendentes, quod pro lege omnibus gentibus extat, quoniam ex ipsa natura pullulauit. Vos enim, quibus lex Moysi lata non est, Iudaeorum cerimoniae haud astringunt, ut numero seruiatis, quod &larchas quondam rectè Apollonio negauit, Nec à uobis numerum extorquebo, sed quietum &tranquillum animum posco, soli Deo diuinisque deditum, qui maximè in anagogica speculatione consistit, uti est ista inter nos disputatio à uobis tantopere de syderata. Tum Marranus: Omnino perficiendum est, inquit, nam coepisti Cabalam uenustè admodum tractare, qui iam nobis plusquam clarè osten deris, non tantum posse nobis hodie, uerumetiam debere dealtissimis rebus dissertare, Id tu nonne mecum postulas Philolae? Ac ille. Certè quidem, Enimuero nunc eius disciplinae intrauimus nauim, &mox in ipsa prora sentimus Cabalam aliud nihil esse nisi, ut Pythagoricè loquar, symbolicam theologiam, in qua non modo literae ac nomina sunt rerum signa, uerum res etiam rerum. Quo animaduertimus Pythagorae philosophiam ferè omnem esse à Cabalaeis ortam, qui pari modo symbolicum tradendi morem ad Graecos transtulit, quin ego ipse quoque cum sodali hoc meo te uehementer oro, ut dicendo ac potius docendo pergas. Tum Simon, Non mihi tantum iactantiae usurpauerim, ut docere uos audeam, nec bene tutum fuerit in retam perplexa, nondum extraneis cognita, praesertim roma nè doctis, praeter admodum pauca quae annis superioribus loannes Picus Mirandulae Comes, &Paulus Ricius quondam noster ediderunt, etiam usque ad hodiernum latinis non satis intellecta. Vereor enim si docerem tam peregrina dogmata, ne mihi haud secus atque multis ante bonis contigit uiris, in uidorum turba ignominiosè obstrepat, qui omne quod nesciunt improbant, &facilè malignandi studio uerba in alienum sensum detorquent con tra loquentis uoluntatem, quos Cicero calumniatores uocat, ego si dici gram matice liceat calumnienses appellauero, quoniam uos ipsi aequèmeos Theologistas Pharisaeenses nominare consueuistis, Sed palam testor utrunque uestrum me nihil docere uelle, dicere autem magis et recensere, si quid apud Cabalistas legerim quod uobis haud displicere putem.