Latin
DANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 837
Unproofread scanNot analysed yet
Singula haec ratio nostra disputat per iter compositionis &resolutionis ultrò citrò, susque deque gradiens, et modò haec modò illa cogitans, neque cessat ratioci nari usque dum per phantasma effigiem, intentiones, splendorem, lumen, lu cem, luminare, scilicet ad ipsum, de quo loquimur solem, reuerterit. In primis imaginem lucidam agnoscit, deinde iudicat ipsam esse propriam illius flammae stupeae, quam pridem oculi uiderant, tum quod intentio eius à re uisa per diaphanon ad oculum foris producta etiam intra fuerit recepta, quòd ita stupa sit terrestris, quòd splendor sitaëreus, quòd flamma ignea, quòd candor accidens diaphono inhaerens, quòd transeat per lucidum atque perspicuum, siueaër illud sit, seu ignis aut coeleste aliquid, secundum formae substantialis energiam et operationem peculiarem, deinde meditata sua nobilio ri cuique semper accommodans, relicta materia secum de forma disputare in cipit, non iam artificiali, ut cuius scrutinium huc non attineat, quae rectius figura nominetur quam forma, sed naturali tantum aut superiore. Pergit itaque ratio &formarum aliquas reperit esse particulares nunc &hic, reliquas uero uniuersales semper et ubique, tum &particularibus quasdam corporibus in existentes, quibus dent ut sint, alias autem formas coassistentes, quibus praestent ut sic sint, alias omnino separatas à corporeis essentia uirtute ac opera tione, quae tamen idcirco nomen quandoque formae amittunt, atque uel dij, uel angeli, uel intelligentiae, uelanimi beati, uel mentes, aut alio quolibet uocantur nomine. Quaecunque autem sunt uniuersales, eae non ultrà formae, sed Ideae siue species dicuntur à multis, qui perquam propriè loqui didicerunt. Sic ratio sanè tantisper ascendet dum poterit, cum autem ita fuerit discurrendo extenuata, ut formas quae corporibus nec insunt nec assunt tanquam naturae non subiectas comprehendere nequeat, mox subsidiarium accersit intellectum, qui planè ut hanc materiam abstrahit ab hac forma ceu asini cuiusdam in agro sepulti, quam natura induit graminis forma ex cadauere illo flore scente, ita rursus formam quoque simpliciter à materia conatur abstrahere, id uerò experitur arduum esse ac laboris plenum, facile enim est abstrahere materiam à forma, sed formam abstrahere à materia difficile, quapropter intellectus ille purgatiorem se eleuat, ut menti occasionem in se fluendi praebeat, cuius claritate fretus formas agnoscit nonnullas esse penitus à corporeis essentia uirtute ac operatione absolutas, &ob id neque loco neque tempore conclusas, quo uerè oporteat eas arbitrari suprà coelos esse, ubi cessat motus &tempus.