# Opera omnia 84

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/84

Vtrum angelus potueris diuinam ęqualitatem simpliciter appetere, non discordat Thomas & Scotus 9 In materia quid prius cognoscatur, magis an minus uniuersale, concordant Thomas & Scotus, qui maximè in ea discordare existimantur, de qua pono infrascriptas tres conclusiones ex utriusque mente. 10 De re nominaliter concepta, primus conceptus qui habetur, est conceptus uniuersalissimus. 11 Dere diffinitiuè concepta, primus conceptus qui habetur, est conceptus rei, conceptus proprius & conuertibilis. 12 In distinctissima cognitione ultimò nota nobis sunt, praedicata maximè uniuersalia. 13 Opinio commentatoris de dimensionibus interminatis, principijs & fundamentis doctrinae sancti Thomae nihil repugnat. 14 In materia de obiecto intellectus non discordat ut creditur, sed concordat Thomas & Scotus. 15 In quaestione de contingentia ad utrumlibet in materia de casu & fortuna, re & fundamentaliter non discordant Auenrois & Auicenna, licet superficie tenus & in uerbis eorum oppositum appareat. 16 An corpus compositum accipiat physicus à metaphysico, discordare fundamentaliter non possunt Auenrois & Auicenna, etsi uerbis discrepent. 17 Demodo quo angeli sint in loco, non differunt Thomas & Scotus. Conclusiones philosophicae secundum propriam opinionem, numero LXXX. quae licet à communi philosophia dissentiant, a commuui tamen philosophandi modo non multum abhorrent. 1 Potest à specie in sensu exteriori existente immediatè abstrahi species uniuersalis. 2 Intentio secunda est ens rationis, habens se per modum formae qualitatiuae, ab operatione intellectus proueniens, consequutiuè non effectiuem3 Nec prima intentio, nec secunda intentio alicubi sunt subiectiue. 4 Est deuenire in corporib. ad aliquid, quod ita corporaliter locat, quod corporaliter non locatur, & illud est ultima sphaera: sicut in intelligibilib. est deuenire ad aliquid, quod ita intelligibiliter locat, quod nullo modo lo catur, & illud est Deus. Corrolarium. Non est quaerendum quomodo ultima sphaera locatur, sed absolutè concedendum quod non locatur. Singulare non intelligitur ab intellectu, nec secundum ueritatem, nec secundum etiam opinionem Aristotelis commentatoris & Thomae. 6 Licet intellectus non intelligat singulariter, ab ipso tamen est quod perfectè cognoscatur singulare. 7 Quę7 Quaelibet res quaecunque sit illa, in puritate sui esse constituta, est intelli gens, iutellectus & intellectum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
