# Opera omnia 841

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/841
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/841

Sola certe tria haec receptio nostra continet, quae prima creationis porta magistro nostro Moysi nequaquam fuit aperta Quare dicitur legem diuinam peruestigassetantummodo per nouem & quadra ginta portas. Iosue autem denuo una minus, scilicet per octo & quadraginta portas. Sic enim in libro explanationum alphabeti à Rabi Akiba recepimuns Ἔ α τουηνιι γγυ γυτινὰα ὄνννι πυν γ ν ττ Νθη γλντιν ρῦν γιες θῇ πρνὶ πτρσυνι, id est, Et post mortem 19 Moysi abscondita fuit de losue portauna, & relictę fuerunt quadraginta octo portae, & Salomon laborauit super illa porta ad reducendum eam, sed non erat potens. Hoc ita receperunt Cabalistae, quoniam de Moyse scriptum est 34. Deuteronomij: Non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses. Non igitur losue ualuit tantum ascendere quantum Moyses ascenderat, idcirco haud ab re affirmatur uno fuisse gradu inferior. De Salomone autem, Ecclesiastis 12. legitur, quod quaesi uerit ut inueniret res beneplaciti, sed addunt Cabalistae Deum ei praecepisse sic: Scribas recte uerba ueritatis, ea esse dicimus tradita & recepta per uiam Cabalae, quatenus aliud con scribere non auderet, nisi quod recepisset, idque fuit duobus gradibus inferius quàm Moysi receptio. Post Deum porta secunda est mundus archetypus, & dicitur Coelum à Deo Tetragrammato in sapientia creatum, iuxta Thargum Hierosolymitanum quod loco νουκηα, id est, in principio posuit Nnanz, id est, in sapientia, quippe confirmans quae diximus, quod in sapientia creauit Deus Tetragrammatus coelum, conclaue angelorum, de quo plane nihil à Moyse fuit ex positum, ne rudi & aggresti populo, uel non intellecta uilescerent, uel idololatriae praeberent occasionem. At uisibilis iste mundus terra intelligitur, quem inter portas tertiam affirma mus. Per inane aurem symbolice notari materiam putabimus, portam intelligentiae quartam. Per uacuum, hoc est priuationem, quintam. Est & sexta horum appetitus naturalis abyssus. Deinceps pro quibusuis sex dierum operibus reliquae portae sequuntur. Iam enim quatuor elementorum signacula portas quatuor indicant, purum nanque elementum ignis secundum Moysen Aegyptium libri perplexorum secundi capite 26. tenebrae nuncupatur, spiritus aër, aqua humor elementaris, lux forma substantialis, dies, accidentia, quae maxime nobis conferunt ad cognoscendum quod quid est. Nox sunt proprietates occultae, Vesper corruptionis uia, Mane generationis, Dies unus, qui certa ratione non dies primus nominatur, sed dies unus, significat compositum in lucem editum. Diesecundo, aquae supra firmamentum sunt species rerum uniuersales. Firmamentum orizon aeternitatis & temporis. Aquae sub firmamento influentiae coelestium corporum naturales. Dietertio sequitur aliud coelum uisibile ac materiale, porta scilicet undeuigesima, inde terra quam terimus, deinde maria quae nauigamus, Bbb gamus, sic herbae, semina, ligna, fructus. Quarto autem luminaria, signa, tempora, dies, anni, splendor, sol, luna, quibus planetis caeteri communicatione caloris & frigoris, siccitatis & humoris comprehenduntur. Caler & siccat Saturnus, Mars, ac Iupiter cum suo Sole, humectat & infrigidat Mercurius, ac Venus cum sua Luna, etiam si septem hę sphęrae distinguan tur specifice.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
