# Opera omnia 843

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/843
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/843

Est autem lumen dans intelligere praecedentia sine principio, nominaturque gloria prima, quoniam nulla creaturarum mera essentiae ac ueritati eius ualet appro pinquare. Secunda uvion bu Id est, Intelligentia sanctificans, est fundamentum sapientiae aeternae, quae uocatur fides, & nominatur parens fidei, eo quod de eius uirtute fides infunditur. Tertia obu pου Id est, Intelligentia absoluta, est intentio principiorum quae non radicauit ad reducendum sibi aliqua in penetralia maiestatis suę quae infundantur ab anteriore. Quarta nω 5ου Id est, Intelligentia munda purificat numerationes Ca balisticas, & figurationem earum emendat disponitque terminos & extremitates suas, ut sint absque detruncatione aut dispersione. Quinta n bουν Id est, Intelligentia fulgida dicitr à Cabalistis gloria secunda. Sexta vrnna συ Id est, Intelligentia resplendens, sedet super throno splendoris, & illustrat fulgorem luminarium, & infundit influxum suum praefecto superficierum & eminentiarum. Septima xna bου Id est, Intelligentia inductiua, est ipse thronus gloriae, perficitque ueritatem communicationum spiritualium. Octaua νου Id est, Intelligentia radicata, quae conueniens uni dicitur & est proprium ipsius prudentiae quae infunditur à sapientia superiore, Nona τινου θηοῦ Id est, Intelligentia trium phalis uel aeterna, uocatur paradisus uoluptatis paratus sanctis. Decima vxvnin bau Id est, Intelligentia dispositiua, aptat sanctis in fide apparatum ut induantur spiritu sancto, & est illud quod uocatur Thiphereth in statu supernorum. Vndecima yvna bουId est, Intelligentia claritatis, est species ipsa magnificentiae, dicta on quoniam ex ea oritur uisio uatibus uisionem uidentibus. Duodecima πλΣῳοῦ Id est, Intelligentia notata, insignis raptus, à qua defluunt uirtutes spirituales instar infusionis unius ab altera secundum primi influen tis energiam. Tredecima onon Sa Id est. Intelligentia recondita, illustrat solum potentias talium intellectuum qui per cogitationem fidei creditae uident. Quartadecima ψυτα θου Id est, Intelligentia illuminans, quae est ipse Halsmal angelus Ezechielis, quasi species electri, institutor ar canorum animalium sanctuarij, & intentionum eorum. Quintadecima πσόντα οοῦ id est, Intelligentia subtiliata, disponit ordinem quo conceditur accessus per gradus ascensionis. Sextadecima vraxs bau Id est, Intelligentia fidelis, qua augentur uirtutes gratificatae iuxta uitas eorum in quibus habitant. Septimadecima pnon bau Id est, Intelligentia probatoria, est tentatio & probatio antecedens in qua consi stit donum Dei benedi cti erga omnes sanctos eius.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
