# Opera omnia 844

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/844
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/844

Octauadecima oro Su Id est, Intelligentia confirmans, est uirtus restaurans in numerationibus Cabalisticis, si quid illis desit, uestiendo eas de spiritu sanctitatis suae. Nonadecima γnvn θ2υid est, Intelligentia uoluntatis prouidet omnib. creatis, & per eam cognoscunt Cabalistae ueritatem sapientiae superioris. Vigesima vvα σου id est, Intelligentia constituens, facit stare ipsam creationem in caligine munda. Et magistri Cabalae dicunt quod sit caligo, iuxta illud, caligo in circuitu eius. Vigesima prima vna 320 id est, Intelligentia innouans, per quam reparantur & innouantur omnia creata in hoc mundo. Vigesima secunda vnum 1n2 onυ id est, Intelligentia domus largitatis, de medio infusionis illius trahuntur arcanum & absconditum, quę habitant in umbra eius, & adhaerent eductionis studio atque diligentiae promouentis ad alta. Vigesima tertia nub vn νου id est, Intelligentia actiuitatum, est collectio & uniuersitas operationum spiritualium, sic dicta propter influxum qui congregatur in ea defonte pelagi superioris & gloriae excelsę. Vigesima quarta bηmi bου id est, Intelligentia medians, qua colligitur influentia gratiarum, & ipsa infundit largitatem in omnia stagna seu piscinas benedictionum à seappropriatarum. Vigesima quinta θυ θου id est, Intelligentia collectiua, qua colligunt astrologi iudicio stellarum fatales euentus, & notitiam eorum perficiunt sphaeris & orbibus suis. Vigesima sexta η292 ου7 id est, Intelligentia adminicularis, concurrit in subsidium ad omnes operationes planetarum, & alios influxus coelestes. Vigesima septima 720 id est, intelligentia perpetua, quotidie continuatur per meatum solis & lunae secundum conditiones eorum. Vigesimaoctaua owxva 520 id est, intelligentia corporalis informat omne corpus quod corporatur sub orbibus, itemque magnitudinem illorum. Vigesima nona venn bzDid est, intelligentia complacentiae quaesiti, recipit diuinam infusionem ut participet de irrigatione eius super omnia creata. Trigesima Sauὑηη id est, intelligentia concitatiua sensuum, qua fiunt entia sub orbe su premo, & omnia genera mistorum. Trigesima prima η22 θου id est, intelligentia imaginaria qua uariantur & alterantur omnes figurae ac ima gines creatae iuxta superficies rerum & naturas earum. Trigesima secunda vnυvα Θ2ω id est, Intelligentia naturalis. qua consummatur natura rerum materialium sub sphaeralunae ad perfectionem suam. Complexus sum breui catalogo uiri externorum dogmatum cupidissimi, quae nostri maiores & dequinquaginta prudentiae portis & de duabus atque triginta iti neribus sapientiae multis in libris difficiliore studio tractant, & est res

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
