# Opera omnia 847

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 847. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/847
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/847

Interesse conuiuijs atque colloquijs spirituum beatorum qui nos su pra quàm omnium mortalium mos est fraterne diligunt, nec diligunt mo do sed amant. Gestire mihi parietes uidentur, & hominibus nobis gratulari, quod Dei bonitate factum sit, ut per quaedam humanae imbecillitatis sigilla & artificiosa charagmata in hilares coetus admittamur angelorum, pro uirium nostrarum capacitate, cum quibus tranquillo corde gaudeamus & laetemur, quos colamus & ueneremur, quibus honorem tali & tam sublimi naturae debitum impendamus, à quibus uicissim & amemur & instituamur & custodiamur. Tum Marranus, characteres quidem uideo, inquit, sed nominum sonos non audio, qua igitur pronun ciatione inuocentur angeli nescio. Ad haec Simon, ut oculis uidentur, sic auribus audiuntur, & ut nos uident, ita uocantes audiunt. Id qui modo fieri possit duobus uerbis dicam. In spiritu & ueritate, ut quales habent linguas nostrae mentes, tales habeant aures angeli. Et sicut spiritus diuini linguis angelorum loquuntur, ita spiritus humani auribus mentium auscultent. Non igitur ea necessitate sibi nomina imponunt, quod uelint palam nominari & clamari, sed signacula memoratiua tradunt quod cupiant à nobis recordari, ne omnem putetis uim diuinam in uoce latere. Symbola igitur haec frequentem angelorum memoriam poscunt, quorum sedula reminiscentia nos in amorem Dei mutuo traducit, & uicissim amor in rememorationem. Quem enim fortiter amamus, eius frequenter meminimus, ut est in prouerbio, Meminerunt omnia amantes. Id circo nomen Tetragrammaton nobis Deus condonauit, non ut illo se uocemus, quod est ineffabile, recteque à uobis Anekphoniton adpellatur, id est, non uocabile. Quid enim respondit creator quęrenti Moysi, quod est nomen tuum, certe hoc aiebat i, h, u, h, hoc est, nomen meum in ęter num, & hoc memoriale meum in generatione & generationem. Est igitur Tetragrammaton, aeternitati nomen, generationi autem memoriale tantum, quia nequit ulla uoce humana componi nomen, quod diuinitatis naturam aequare possit. Ab operibus angelos cognoscimus, quare pro eisdem uirtutum operibus nomina pariter pronunciamus, ut a medicina Raphael, à uirilitate Gabriel, à stupore ac admiratione Michael, quod interpretamur, quis tam fortis, propria uero nomina quoniam essentiam ignoramus, nostrae mortalitatis infirmitas inuenire non uadet, nec inuenta imponere, nisi quantum nobis diuina est reuelatione concessum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
