Latin
849
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 849
Unproofread scanNot analysed yet
Ad summum autem, hoc pacto amorem intensum &ardentem erga diuinitatem concipiamus, qui unus praeter cęlistica, ter caetera id efficit magis, ut omnium gratiarum capaces simus, propterea palmas tendimus, brachia expandimus, genua flectimus, stantes oramus, iussi quoque uaccam triennem, capram trimam, turturem, columbam, per medium diuidimus, arietem in uepribus haerentem cornibus gladio occidentes, igne cremamus, Thau super postes aedium sanguine notamus, Serpentem Aeneum aspicimus, Cherubim &alias imagines figuramus. Verba composita loquimur atque uouemus, Sanctuarium struimus, Pontificem tam uario &admirando indutum ornatu attoniti respicimus. Vniuersa haec &similia propter nos ipsos fiunt, ut nos moueant, nos incitent, nos auertant, nos conuertant, à uisibilibus scilicet ad inuisibilia, fidem augeant, spem confirment, &ueram inter nos charitatem Deo gratissimam diligenti Anacephalaeosi in diuinorum amorem transferant. Dogmata haec omnia Cabalistarum sunt, qui ut liber tertius perplexorum Moysi Aegyptij attestatur, sic dicunt 2