# Opera omnia 85

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/85

8 Ex praedicta conclusione habetur, quare materia sit principium inco gnoscibilitatis, & intellectus agens cognoscibilitatis. 9 Illa dicitur actio immanens, quae non est subiectiuè in illo, quod passiueper eam denominatur, & per hoc distinguitur à transeunte. 10 Omnis alius modus praeter eum quem dixit praecedens conclusio, est insufficiens ad distinguendum actionem immanentem à transeunte. 11 Cum dicit Auenrois, non esse aliud medium ad probandum abstractum praeter aeternitatem motus, non intelligit de quocunque abstracto, sed de eo quod ultimato gradu abstractionis est abstractum à corpore. 12 Esse corporeum non habet res ab aliqua forma substantiali uel gradu formae substantialis. 13 Sex transcendentia, quae ponit communis doctrina, à iunioribus Latinis sunt efficta, ea & Graeci Peripatetici, & princeps eorum Aristoteles nescit. 14 Necessarium est apud Aristotelem primam causam mouere de necessitate. 15 Impossibile est, & omnino irrationale apud Aristotelem omnia euenire de necessitate, respectu cuiuscunque causae illa necessitas accipiatur. 16 Tractatus suppositionum ad Logicum non pertinet. 17 Non potuit mundus esse à Deo ab aeterno efficienter, efficientia uera quae est reductio de potentia ad actum. 18. Potuit produci & fuit defacto secundum Aristotelem & commentatorem productus ab aeterno mundus à Deo, efficientia quae est naturalis fluxus & effectualis consequutio. 19 Qui negat coelum esse animatum, ita ut motor eius non sit forma eius, non solum Aristoteli repugnat, sed totius philosophiae fundamenta destruit. 20. In actibus nostri intellectus non est successio ratione potentiarum sensitiuarum & deseruientium, ut credunt moderni, sed eo quia rationalis est. 21 Notitia de nouo acquisita fit ex praecedenti cognitione tanquam ex termino à quo, & tanquam ex causa effectiua, partiali, formali, directiua, & tanquam ex causa praedisponente materiali. 22 Ille habitus est practicus, qui est formaliter regulatiuus alicuius operationis habituati. 23 Habitus habet esse practicum & speculatiuum ab obiecto relato ad subiectum in quo est. intellectus autem dicitur practicus uel speculatiuus à sine, quem sibi proponit habituatus 24 Habitus practicus à speculatiuo finibus distinguitur. 25 Praxis est operatio quae non est formaliter cognitio, & potest esse recta, & non recta, rectificabilis per habitum ut per partiale rectificationis effectiuum quo practicans habituatur. Practicum & speculatiuum sunt differentiae accidentalis habitus. Theologia uiatoris ut uiatoris est, simpliciter practica dicenda est.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
