# Opera omnia 855

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, DWN JVI ONN NIVZVNNIDW. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/855
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/855

Exquisiui Dominum & exaudiuit me, & ex omnibus tribulationib. meis
eripuit me.
Psallite Domino qui habitat in Sion, adnunciate inter gentes studia eius.
Miserator & misericors Dominus longanimis & multum misericors.
Venite adoremns, & procidamus, & benedicamus ante Dsnimqui fecit nos.
Reminiscere miserationum tuarum Domine, & misericordiarum tuarum
quae à seculo sunt.
Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum sperauimus in te.
Viuit Dominus & benedictus Deus meus, & exaltetur Deus salutis meae.
Vt quid Dne recessisti longe, despicis in opportunitatib. in tribulatione.
Iubilate Domino omnis terra, cantate & exultate & Psallite.
Et factus est Dominus refugium pauperi, adiutor in opportunitatibus in
tribulatione.
Et factus est mihi Dins in refugium, & Deus meus in adiutorium spei meae.
Domine Deus salutis meae, in die clamaui & nocte coram te.
Domine Dominus noster, quam ad mirabile est nomen tuum in uniuersa terra.
Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, & non supergaudeant mihi.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
